Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
83 legia, ac exemtiones, ab Ecclesia, et Summis Pontificibus concessae luculenter testantur. Nos igitur in iis juribus, privilegiis, et exemlionibus, quae meritis suis adepti sunt, non solum nullatenus illos turbare, quin imo paterno affectu fovere volumus. Verum cum Deus illorum Religiosorum etiam, qui in Dioecesi nostra sunt, Nos Episcopos posuerit: eos amanter, ac sollicite hortamur, et monemus, ut omnes ad regulae, quam professi sunt,, praescriptum, vitam instituant, et componant; Trid. Sess. 25. c. 1. de Regül, sanctae humilitatis, paupertatis, ac obedientiae exemplum fidelibus exhibeant; nec privilegiorum suorum limites ulla in re, minime vero in verbi divini praedicatione, et sacramentorum administratione excedant. Quemadmodum enim Nos ipsorum immunitates laedere nolumus: ita jurisdictioni nostrae episcopali nullum praejudicium inferri, sed potestate a Deo, et Ecclesia, inprimis Concilio Tridentino Nobis attributa uti cupimus. Praecipimus etiam universis Dioecesis nostrae Clericis saecularibus, praesertim Parochis, ut Regulares, velut suos in vinea Domini Cooperatores respiciant; eos comiter, et benevole tractent; charitatem, hospitalitatem eis praestent; atque in omnibus, quibus poterunt, prompte succurrant. Verum cunctos Religiosos pariter admonemus, quatenus memores instituti sui, et beneficiorum, quae a Clero saeculari accipere consvescunt, Ecclesiasticis mutuam vicem reddant; hospitium, praecipue pro spiritualibus exercitiis peragendis praebeant; in verbi divini praedicatione, sacramentorum administratione adjuvent; et dum necessitas exegerit, in cura animarum alacriter suppleant. Hac namque ratione, si nempe sacra inter Clerum saecularem, et regularem concordia viguerit, hostes Ecclesiae junctis viribus facilius debellari, et regnum Christi magis dilatari poterunt. CAPUT xmin. De Ecclesiasticorum, ac potissimum Parochorum cum Testamento, vel ab intestato decedentium Substantia. Si haec omnia, quae utraque parte hujus instructionis nostrae vobis, dilecti in Christo Fratres, ac Filii commendavimus, diligenter praestiteritis; si non solum proprium animum vestrum dignis virtutibus excolueritis, sed etiam proximorum salutem procuraveritis, officio vestro perfunctos, et beatos vos servos esse fortassis existimabitis. Verum unum adhuc, et praecipuum vobis restat; nempe ut in sancto proposito vestro constanter perseve