Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

80 Februario. Consignationem omnium praeexistentium mixtorum ma­trimoniorum, et prolium ex illis natarum. II—o. Rationum ecclesiarum extractum duplum, et Tabellas fundationum piarum, lll-o. Extractus e protocollis Baptisatorum, Copulatorum, et Mortuorum pro Archivo dioecesano. IV-o. Mense Junio. Conversionum, et Apostasiarum se­­mestralem consignationem. V-o. Mense Augusto. Tabellas pro Sche­matismo conficiendo inservientes, quibus et numerus Communican­tium inseratur. YI-o. Mense Novembri. Remonstraliones quoad sub­versantem necessitatem aedificationis, aut reparationis ecclesiarum, et aedium parochialium. VII-o. Statum personalem Individuorum in Conventibus Religiosorum Ordinum intra ambitum Districtus exi­­stentium. VIII-o. Mense Decembre Informationem Tabellarem super Clero curato, et Beneficiis, horumque statu; tandem ,X-o. Conver­sionum, et Apostasiarum semestralem consignationem. Vice-Arehidiaconorum igitur erit Curatos harum relationum faciendarum suo tempore monere, et relationes ipsas ab iisdem exi­gere , in contrarium agentes vero Officio nostro dioecesano designare. In horum nexu monemus Vice-Archidiaconos, ut in cunctis Nobis, et Ven. Consistorio nostro exhibendis relationibus diversi ge­neris merita, et objecta non confundant, sed ad evitandam in Archivi dioecesani debita, ordinataque regestratione perturbationem, quod­libet distinctum objectum in distincta separata relatione, aut expo­sitione exhibeant; idque per Districtus sui Curatos quoque rite ob­servari procurent. 8- 0. Omnibus Vice-Archidiaconis peramanter conferimus, imo vigore factae denominationis collatum fuisse, et faciendae semper collatum iri declaramus I-o. Jus absolvendi poenitentes in foro con­scientiae a casibus Nobis reservatis. Ast non simul facultatem re­stituendi jus petendi debitum conjugale, quod etiam quoad alios fa­cultate a casibus Nobis reservatis absolvendi pro definito, vel in­definito tempore instructos Ecclesiasticos pariter, et Regulares valere enunciamus. II-o. Jus benedicendi ecclesias, sacella, oratoria, et coe­meteria, cruces, et statuas, imagines, et vexilla; item vasa, supelle­­ctilia, et paramenta ecclesiae, et altaris penes ministerium sacrum necessaria, quorum benedictio absque unctione perficitur. 9- 0. Vice-Archidiaconi, dum ad instantiam particularium ex­­mittuntur, ac negotia peragunt, consvetum quidem diurnum exigere poterunt, sed dum parochias visitant, praeter moderatum victum, et vecturam, aut in hujus locum 2 fl. C.M. nihil petere, et nec sponte obla­tum acceptare praesumant. Si enim quidpiam acceptaverint, intra mensem duplum restituere in conscientia tenebuntur, et si restitu­tionem ultra mensem distulerint, suspensionem ipso facto incurrent, tamdiu duraturam, donec duplum reipsa restituerint. Trident. Cone. Sess. 24. Cap. 3-o de Reform. Tandem

Next

/
Oldalképek
Tartalom