Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
79 Clero adverterint, fideliter, et absque respectu personarum referre tenentur. Inprimis autem, si adversus quempiam Districtualium suorum sive incontinentiae, sive proclivitatis ad ebrietatem indicia detexerint, servato primum fraternae correctionis ordine, monitis privatis nihil proficientibus, Nos desuper informabunt, ut malo tempestive remedium adferri valeat. Experientia siquidem testis est, infelices ejusmodi in principio statim serio commonitos, et correctos facilius se emendasse, eos vero, cum quibus dissimulanter actum fuit, induto semel vitiorum habitu, nunquam fere ad emendationem pertigisse, sed tandem in publica scandala cum magno sui, et totius ordinis clericalis dedecore prorupisse. — Perinde, si quos jurgia, et dissidia seminare adverterint, tales fraterne correptos, corrigere studeant; in irritum vero recidentibus iteratis monitis, de talium protervia Nos fratribus cum justitia pacem posituros informent. 6- 0. Visitationem parochiarum Districtus sui quotannis semel peragent, eamque non perfunctoriam, deproperatam, et caeremonialem, sed seriam, et exactam. Hac occasione fabricam ecclesiae, internam ejus constitutionem, sacrae supellectilis statum, et conservationem; item domus parochialis, aedificiorumque illi adnexorum, prout et scholarum statum inspicient; rationes ecclesiarum, et piarum fundationum revidebunt, et ex illis duplum extractum, ex his vero tabellas A, et B, annue conficiendas ad Officium nostrum dioecesanum promovebunt. Pervestigabunt insuper, an aedificia ad beneficium parochiale pertinentia e. g: molae, in bono statu conserventur? an horti, sylvae, tenutaque parochialia debite cultiventur? vel vero cum injuria successorum desolari, et sterilescere permittantur? Advertent porro, an, et quid contra Constitutiones dioecesanas seu per omissionem, seu per commissionem Curatorum quispiam deliquerit? an Curati praescriptum divinorum ordinem accurate observent, institutiones catecheticas, pomeridianumque cultum divinum non negligant? num in sacramentorum administratione prompti, in aegris invisendis sint diligentes? s. viaticum praescripto modo cum reverentia, et decentia ad infirmos deferant? an proles ex mixtis Matrimoniis genitas in principiis fidei catholicae instruant? num, et quam frequenter scholas adeant. Invigilabunt porro, nequis curatorum ultra vires alieno se oneret aere, et siquid simile observarent, tempestive Nobis pro elargiendis congruis dispositionibus referent. Perlustrabunt matriculas, et protocolla parochialia, num baptisati, copulati, mortui, et ad fidem conversi iis diligenter inscribantur, item au historia parochiae rite ducatur? Tandem quidquid defectuum, errorum, et excessuum occasione hujus visitationis compererint, Nobis conscientiose referent. 7- 0 Vice-Archidiaconi tenentur periodicas Relationes nostro Officio dioecesano praesentare, et quidem hoc ordine: I-o Mense