Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
78 vent, secus vero protocollls ecclesiarum suarum per extensum inscribant, ac ut ea, quae disponuntur, rite effectui mancipentur. 2- 0. Congregationes Fratrum districtualium—Coronas — suis temporibus, adminus semel quovis anno indicent, et illis in absentia Archidiaconi, de tempore asservandae coronae edocendi, et ad illam invitandi, praesidebunt; negotia ibidem tractanda dirigent, et acta ipsius Coronae intra unum mensem ad Officium nostrum dioecesanum transponent. 3- 0. Minoris momenti causas matrimoniales Districtus sui vel per se, vel si expediendus videbitur, in Corona cognoscere, et componere poterunt, amica tamen modalitate, non per poenas, aut sententiam; pro tali enim procedura ad Ven. Consistorium nostrum deferri volumus casus cum expositione tentatae complanationis, quae non successit. Pari ratione, quasvis quaestiones, et propositiones ad officium Curatorum pertinentes, uti et praetensiones, et collisiones eorum, non secus causas, controversiasque minores, quae inter Parochum, et parocliianos, vel solos parochianos vertuntur, consentientibus partibus, componere poterunt ita tamen; ut cuncta negotia quomodocunque composita pro ulteriore directione Nobis referre obligentur. Dum in causas matrimoniales inquisituri per Ven. Consistorium nostrum deputantur, primo lentabunt dissidentes reconciliare, et in casu prosperi successus procurabunt, ut reconciliati ope Reversalium in duplici exemplo, quorum unum inter acta parochialia asservari, alterum vero Ven. Consistorio nostro exhiberi volumus, exarandarum, sibi mutuo promittant seriam vitae emendationem, et pro casu fallendae fidei semet submittant aggravationi, et censurae legum. — Si vero opus reconciliationis neutiquam successit, tunc instituta juxta formam in appendice sub XV. positam inquisitione, super compertis modo ibidem praescripto referent. Nota 1. Fassiones testium verbotenus consignandae sunt. Nota 2. Si Reus Conventus occasione inquisitionis contra Actorem quaedam exponeret, haecque in causae decisionem potenter influxura viderentur, tunc ista quoque inter Decreti puncta assumenda forent. Nota. 3. Utraque, vel una dissidente parte, aut denominatis testibus in facie inquisitionis comparere renuentibus C. R. Judicii districtualis assistentia interpelletur. 4- 0. Administratores, et Parochos introducent, his penes Inventarium — vide Cap. Ill — cuncta, quae ad ecclesiam, et parochiam pertinent, resignabunt, aut resignari procurabunt. Neo-investitos Parochos canonice installabunt, atque super his peractis Ven. Consistorio nostro referent, exhibenda una exhibituri. 5- 0. Cuncta, quae eis a Nobis, vel Ven. Consistorio nostro commissa fuerint exequenda, exequi; et quae ipsi in subordinato