Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

77 Assessoribus a Nobis delectis, ac imposterum deligendis constat. Huic Nos ipsi, quantum per alia negotia poterimus, praesidebimus; in Nostri autem absentia — nisi Generalem in Spiritualibus Vicarium constituerimus — senior Assessor praesidebit. Hoc Consistorium in regula binis per hebdomadem vicibus ab hora decima matutina celebrabitur, in eoque omnes causae matrimoniales, negotia Paro­chos, et alios Clericos attinentia pertractabuntur, et examina Susci­piendorum, Ordinandorum, nec non ad Beneficia curata aspirantium asservabuntur, denique omnia alia, quae ad idem Consistorium re­leganda censuerimus, definientur. Ad valorem, et integritatem hu­jus judicii trium adminus Consistorialium, incluso Praeside, prae­sentiam adeo requirimus, ut si quid a paucioribus, quam tribus, conclusum, ac decisum fuerit, illud pro nullo, ac irrito jam nunc declaremus. Quapropter cunctos Dioecesis nostrae Clericos, et prae­sertim Parochos admonemus, ut nostrae hujus constitutionis non solum ipsiinet memores sint, verum etiam populum suum de illa adaequate informent, quatenus tum ipsi, tum parochiani, dum quod­piam negotium habuerint, debito modo, et tempore ad V. Consisto­rium nostrum recursum sumere valeant. CAPUT XX. De Officio Vice-Archidiaconorutn. Cum Vice-Archidiaconi in medio Fratrum suorum Parochorum, Cooperatorum, et populi vivant, et defectus, si qui per hos commit­tantur, facilius animadvertere queant, Nos illos in partem sollicitu­dinis pastoralis vocare, eorumque adjutorio libenter uti volumus. Quo ex fundamento, quanto majorem in eorum fide, et opera fidu­ciam collocamus, tanto etiam diligentius, solertius, et absque rerum, et negotiorum procrastinatione credito sibi munere defungantur, firmiter de eo persvasi; quod sicut diligenti officii sui implemento magna coram Deo, et hominibus posituri sunt merita, ita subituri sint grave conscientiae suae, et rationum reddendarum onus, si mu­nus suum negligenter obeundo, defectus, et scandala ex sua partim desidia, partim conniventia oriri siverint. Munus hoc Vice-Archi­­diaconormn sequentibus absolvitur: l-o. Vice-Archidiaconi currentabunt per Districtum suum uni­versa C. R. Mandata, Intimata, Dispositiones, et Encyclicas Episcopa­les, una curantes, ut has pro successorum etiam directione singuli Curati, in quantum typis impressae sunt, in Archivo parochiali asser-

Next

/
Oldalképek
Tartalom