Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

76 Parochi, qui cum iis quotidie versantur, attendant, ut illi honestam, laboriosam, sobriam, et pacatam vitam ducant, in ecclesia pie, ac decore se gerant, et nihil tale seu organo, seu voce canant, aut agant, quod majestatem sacrorum laederet, ac populum offenderet. Invigilent etiam, ut tempore scholarum constanter domi adsint; pueros diligenter doceant; omni die ad missae sacrificium ordinate eos deducant, et reducant; singulis hebdomadibus binis vicibus, die mercurii, ac sabbathi, in doctrina Christiana erudiant. Verbo tam moderate, provide, ac paterne cum iisdem agant, ne in ullo genere quodpiam scandalum innocentibus praebeant. Urgeant denique pa­rentes, et alios, qui parentum loco sunt, ut proles suas ad scho­las diligenter mittant, quo principia verae fidei, ac probae vitae fa­cilius, et melius sibi imprimant, et adminus legere, ac scribere discant. Proles acatholicorum ad scholas catholicas admitti certa inter adjuncta quidem sinimus: sed Parochi, et Ludi-Magistri ad­vertant, ne tales proles catechismum suum, aut alium librum hae­reticum ad scholas adferant. Hujusmodi enim libros quemadmodum Ludi-Magistris legere, tanto magis alios ex iis docere omnino illi­citum, ac sub excommunicatione Papae reservata vetitum est. Si itaque acatholicorum proles ex solitis libris catholicorum discere recusaverint, libris aliis indifferentibus nihil contra fidem catholicum continentibus utantur. Verum ut haec omnia Ludi-Magistri tanto fidelius, et exactius praestent: Parochis, et Parochiarum Admini­stratoribus injungimus, quatenus scholas suas frequenter visitent, de modo docendi, et puerorum progressu investigent, eos examinent, ac opportunis mediis tum Ludi-Magistros ad bene docendum, tum scholares ad diligenter discendum stimulent, ac si quem defectum in Ludi-Magistris adverterint, aut ipsi, ubi potuerint, illico corrigant, aut Nos, vel V. Consistorium nostrum eatenus informent. Demum diligenter advertant, ut ii, sicut ultra praestationes, solutiones, et stolam, ex contractu, et consuetudine locorum sibi debitas a populo nihil exigant, ita ad servitium facilius consequendum, pro minori, quam Praedecessores sui habuerint, mercede cum parochianis non contrahant. CAPUT AIX. De Venerabili Consistorio. Ut populo Dioecesis nostrae justitia in causis ad forum spi­rituale spectantibus promptius administretur, tribunal ecclesiasticum Sabariae, velut Residcntiae nostrae loco constitutum est, quod ex

Next

/
Oldalképek
Tartalom