Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
75 rit, cum omnibus hominibus pacem habeant-, Rom. 12. v. 18. cum Patronis, ac Dominis terrestribus, eorumque Officialibus conveniant; debitum iis honorem tribuant; et si etiam in aliquo genere monendi fuerint, prudenter, humane, et opportune eos moneant. Maxime autem suademus, ut propter privatas, ac personales injurias fere nunquam, ob praejudicia vero ecclesiarum suarum nonnisi necessitate coacti, lites inchoent. Praeterquun enim quod lites magnis expensis constent, a Pastorali etiam officio avocant, ad mendacia, calumnias, et injustitias inducunt, inimicitias fovent, animum irrequietum efficiunt, et coram aliis contcmtibilem reddunt. Si igitur quampiam injuriam personalem passi fuerint: eam forti animo dissimulent, ac Deo, velut vitae aeque, ac honoris nostri Domino oderant, indubie fidentes, quod ubi ad ejus gloriam, animaeque suae salutem honor ipsorum necessarius fuerit, eum omnino sit restituturus. Si autem in juribus ecclesiae suae injustitiam experti fuerint: eam placidis modis per gravium virorum patrocinium, ac arbitrium reparare nitantur; ac si haec non suffecerint, tandem litem moveant; in qua tamen non personam collitigantis, sed rem tantum persequantur, quin imo eum charitatis, et urbanitatis obsequiis sibi conciliare laborent. Denique in re hac ardua duo proponimus: ut nihil temere, et sine maturo consilio agant, et si viri periti adfuerint, eos consulant; vel si res moram passa fuerit, ad Nos, vel V. Consistorium nostrum recurrant. CAPUT \¥I1I. De Ludi-Magistris, et Scholis. Ad curam Parochorum haud postremam spectat, probos, et sufficienter doctos Ludi-Magistros habere. Cum enim horum opera tum in officiis divinis, tum in puerorum instructione uti debeant: experientia certum est, quam magnum detrimentum et servitia divina, et pueri patiantur, si improbos, ac indoctos Ludi-Rectores sortiantur. Quoniam igitur horum conducendorum ratio recentius per Exc. C. R. Regimen definita est; cunctos Vice-Archidiaconos, quibus ceu scholarum elementarium per respectivos Districtus Inspectoribus hoc in merito eminens delata est auctoritas, ac Parochos, et Administratores tanquam locales Directores hortamur; ut servatis de lege servandis eo dirigant omnia conamina sua, quo scholis tales praeficiantur Magistri, qui verae religionis, et probitatis testimonium habeant, ac omnino idonei sint tam ad servitia eclesiae peragenda, quam ad proles instruendas. Praecipue autem