Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
74 CAPUT WII. De conservandis, ac defendendis Juribus Ecclesiasticis. Si libros scripturae s., et canonum Ecclesiae consulamus; si ad exempla summorum Ecclesiae Pastorum, Athanasii, Ambrosii, Chrysostomi, Thomae, ac aliorum respiciamus: nulli dubium esse potest, Clericos ad defendenda jura Ecclesiae tum spiritualia, tum temporalia, divino, et humano praecepto obligari. Duos tamen circa hanc obligationem sibi contrarios defectus animadvertimus: alterum, quod nonnulli in conservandis, ac tutandis suis juribus sint segnes, et timidi; alterum, quod abi in iis vindicandis sint praecipites. Quare omnes Clericos, ac praecipue animarum Curatores hortamur, et monemus, ut se murum pro domo Vei ponant', Ezechiel. 13. r. 6. et nec timore magnorum, nec amore charorum, nec taedio laborum se unquam emolliri, ac vinci sinant, quo minus laesa Ecclesiae suae jura tueantur. Illud praeterea cunctis mandamus, ut nulla ecclesiarum, et beneficiorum suorum bona seu immobilia, seu mobilia, praesertim pretiosiora, exceptis fructibus annuis fundorum, absque nostro, velV. Consistorii nostri consensu, vendant, commutent, aut quoquo modo abalienent, et nec ad longiorem censum, quam triennalem elocent. Sylvas item non devastent, vineas non exstirpent: sed omnes ecclesiarum, et beneficiorum suorum fundos, res, et aedificia in statu bono conservent. Nam cum omnes Beneficiati seu curati, seu non curati, ad conservanda beneficiorum suorum jura etiam ex justitia obligentur: si ea vel ex metu, et respectu humano, vel ex negligentia, et conniventia pessum ire siverint, praeter reatum culpae, coram Deo contractum, ad eorum etiam reparationem obstringentur. Verum dum iis servandis, aut vindicandis student, videant, ne modum excedant, ac per intempestivum suum zelum vulnera majora efficiant. Si namque ob quamvis minimam injuriam effervescant, et ad contentiones, et lites, praesertim cum potentioribus, ac ditioribus deveniant, procul dubio sibi, et Ecclesiae suae magis officient, Omnibus itaque consulimus, ut quosvis defectus, et injurias primum mansuete, ac paterne, perque lenia media corrigere, dein his non proficientibus, severiora adhibere consuescant. Nonnunquam superbus dives exhortationis blandimento placandus est; quia, et plerumque dura vulnera per lenia fomenta mollescunt, et furor insanorum saepe ad salutem medico blandiente reducitur, cumque eis in dulcedine condescenditur, languor insaniae mitigatur. S. Greg. Past. p. 3. c. 2. Omnem curam adhibeant, ut quantum per gloriam Dei, animarumque salutem licue-