Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

73 cum perverso perverteris. Psalm. i7. v. 26. 27. Caeterum ubt vel necessitas, vel charitas, aut urbanitas poposcerit, cum acatho­­licis versari, eam Parochi morum gravitatem, et charitatem, ac be­nevolentiam ostendant, qua sui, et religionis nostrae catholicae aesti­mationem quamdam in eis excitent. Studeant primum per indiffe­rentem sermonem, et communia humanitatis officia animis eorum 6e insinuare, ac sensim principia fidei nostrae illis instillare. Ca­veant, ne seu ex cathedra, seu in privato colloquio convitiis, et contumeliosis verbis eosdem afficiant, atque aspere tractent; verum cuivis illorum debitum titulum, et honorem tribuendo, omnem man­suetudinem, compassionem, et serviendi promptitudinem exhibeant. Hinc in illorum usu, quae ipsis per leges patrias, aut benignas C. R. Resolutiones concessa sunt, eosdem non turbent; una tamen Parochi vigilem curam habeant, ne acatholici concessos sibi limites excedant; et si quempiam excessum animadverterint, aut ipsimet quam primum corrigant, aut Nobis, vel V. Consistorio nostro pro correctione deferant. Inter reliqua praecipue animadvertant, ut pro­les ex matrimonio mixto, seu ex parente altero catholico, altero acatholico ortae, non minus orphanae, seu utroque parente, seu ca­tholico, seu acatholico destitutae in religione catholica educentur; famuli, et famulae apud acatholicos existentes ab observatione prae­ceptorum Dei, et Ecclesiae, ac in specie diebus festis, ac domini­cis, ab auditione verbi divini, et missae sacrificii, ab observatione abstinentiae a carnibus diebus veneris, ac sabbathi, ac jejuniorum, a confessione, ac communione paschali nullatenus arceantur, minime vero ad aliqua fidei catholicae opposita seu directe, seu indirecte inducantur; et si hujusmodi defectus detexerint, ac aliquem catholi­cum ipsorum oratoria, et coetus adire, aut plane spreta fide catho­lica ipsorum religionem sequi deprehenderint, tales tum Nobis, aut V. Consistorio nostro, tum Potestati saeculari denuncient. Nullum quidem spe solius temporalis cujusdam proemii ad fidem catholicam adducant, aut admittant; attamen si etiam in tem­poralibus convertendis, et conversis succurrere potuerint, prompte faciant. Tum enim charitatem perfectam exercebunt, si utriusque misericordiae opus praestabunt; et experientia compertum est, mul­tos haereticos orthodoxam fidem facilius amplexuros esse, si tem­poralibus quoque provisi fuerint. Denique cum fides sit donum Dei, et in cassum quiscunque foris laboret, nisi Deus intus per gratiam moveat, omnes, praesertim animarum Curatores rogamus, et obse­cramus, ut Deum pro haereticorum, et infidelium conversione orare, et susceptis voluntariis poenitentiis, aliisque piis operibus propitium reddere nunquam desinant. 10

Next

/
Oldalképek
Tartalom