Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

72 hujusmodi collectas fecerunt, in varias occasiones oontentionum, et subsumtionum incidisse, atque auctoritatem, ac amorem apud suos perdidisse. Illud autem omnino vetamus, ne ob Stolam, aut aliam praestationem necdum solutam sacramenta, aut sacramentalia, exempli causa: introductionem, aut sepulturam differant, aut plane denegent. Si namque adversus suos parochianos seu in genere, seu in parti­culari quampiam querimoniam, ac praetensionem habuerint, suppe­tit alius modus, ac via vel ad Nos, vel ad Superiores alios saecu­lares recurrendo justitiam consequendi; nec decet Parochos, ob temporalia per spiritualium privationem suos vexare, ac plectere. CAPUT XVI. De Modo agendi cum Acatholicis. Tametsi haereticum hominem post unam, et secundam cor­reptionem decitare, Tit. 3. v. 10. et nec ei ave dicere, 2. Joan. 10. divino eloquio doceamur; quia tamen eam Patriam incolimus, in qua cum acatholicis vivere cogimur: ita nos cum _iis conversari oportet, ut nec nos ex eorum conversatione depravemur, nec illi nostra societate offendantur, quin imo aedificentur. Quare Parochi, et parochiarum Administratores tum sibi invigilent, tum fideles suos admoneant, ut cum Acatholicis prudenter, et caute agant, ne ex horum familiaritate aut in fide frigidi, aut in pietatis operibus tepidi evadant. Sermo enim eorum serpit, ut cancer; 2. Tim. 2. v. 17 et per dulces sermones, ac benedictiones seducunt corda inno­centium. Horn. 16. v. 18. Inprimis vero a_ legendis haereticorum libris tum propter animae suae periculum, tum ob severas Eccle­siae prohibitiones, etiam sub excommunicatione majori Pontifici re­servata latas abstineant. Quamvis enim sint in eorum scriptis quaedam, quae videantur eruditionis, et pietatis speciem habere: nunquam tamen vacua sunt venenis. S. Leo Epist. 93. c. 15. Miscent nimirum recta perversis, ut ostendendo bona auditores ad se pertrahant, et exhibendo mala latenti peste corrumpant. S. Greg. I. 3. Mor. c. 11. Tristi sane, et quotidiano discimus experimento, eos, qui haereticis familiares sunt, qui libris eorum evolvendis incumbunt, primum rerum sacrarum aestimationem de­ponere, dein in apertum contemtum prorumpere, ac tandem in ir­religionem delabi ita; ut nihil credant, et velut brutis, ac meris au­­tomatibus simillimi effraenatis suis passionibus dediti vivant. Aeter­nae quippe veritatis oraculum est: Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, cum electo electus eris, et

Next

/
Oldalképek
Tartalom