Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
71 subsistentiam aliunde non habent: Ecclesia dura necessitate compulsa, contra primas suas severas sanctiones posterioribus saeculis tandem admisit, ut Clerici pro nonnullis sacramentis, et sacramentalibus, tamquam pro sui subsistentia, aliquid a fidelibus non solum sponte oblatum accipere, sed etiam tamquam debitum exigere possint. Quare omnibus Parochis, et parochiarum Administratoribus serio mandamus, ut nonnisi ab eorum sacramentorum, et sacramentalium administratione Stolam recipiant, a quibus lex, aut consuetudo Regni nostri Hungáriáé recipi sustinet. Nimirum a baptismate, introductione puerperae, a copulatione, ab introductione, seu benedictione neo-nuptae, a sepultura, a solemn requiem, alioque missae sacrificio, atque a benedictione domorum. Ab aliis autem sacramentis, aut quibuscunque obsequiis spiritualibus, inprimis a confessione, aut communione paschali, s. viatico, et extrema unctione non solum nihil exigere, verum etiam ad vitandam omnis avaritiae notam nec sponte oblatum acceptare praesumant. Et si alicubi prava consuetudo ab aliis, quam enumeratis quidpiam exigendi, aut accipiendi invaluisset, eam, velut corruptelam, absque mora penitus, et in perpetuum intermittant, ac tollant. In sensu Intimati per Exc. C. R. Ministerium Cultus, et P. Institutionis die 23-a Aprilis a. 1852 Nro lS41/i3M editi stolares competentiae , numerica illarum quantitate, quae in Conscriptione a. 1802 determinata fuerat, immutata manente, inde a 1-a Julii a. 1852 in Conv.Mon. persolvendae sunt. — Extranei pro servitiis parochialibus duplam Stolam pendunt, item nobiles — nisi sint Patroni — horumque servi tesserati, tum officiales dominales, et generatim tales, qui a pendendo lecticali immunes sunt. Matrimonio gregariorum militum, praehabito tamen necessario eatenus indultu, citra desumtionem Stolae Parochi, et Administratores assistere tenentur. Int. dd-to 13-ae Oct. 1777 Nro. 5473. Titulo Stolae liberae nonnisi duplam simplicis, seu ordinariae; pro testimoniis autem baptismi, matrimonii, aut sepulturae, expediendis quantitati occasione visitationum canonicarum determinatae insistatur, in defectu autem talis determinationis taxa Stolae a baptismo, copulatione, et sepultura obvenienti par desumatur. Dum autem quis extra parochiam baptisari, copulari, aut sepeliri desideraverit, Stolam quidem competentem suscipiant, sed praeter hanc pro testimonialibus, seu dimissoriis literis nullam solutionem postulent. Cunctis insuper magnopere commendamus, ut in Stola, aliisque juribus parochialibus exigendis non sint duri exactores; cum omnibus de iis humane tractent; cum miserabilibus personis misericorditer, ac liberaliter agant, et quantum possibile fuerit, praestationes suas domales, seu lecticales quascunque non per se, sed per alios, utpote judices locorum, aut aedituos ecclesiarum colligant. Experientia quippe frequens docuit, eos Parochos, qui propria in persona