Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

70 haec habentur: „Ceterum quocunque demum modo mixta haec Ma­trimonia citra Ecclesiae dispensationem, et necessarias cautiones, sive per passivam catholici Parochi praesentiam, sive coram aca­­tholico Ministro contracta fuerint; illud Episcopis, et Parochis San­ctitas sua magnopere commendat, ut omni pastorali sollicitudine ca­tholicum conjugem, ad patratae culpae detestationem, congruamque poenitentiam opportune conentur excitare, eumque solcrter adducant ad obligationes implendas, quibus gravissime tenetur, illam prae­sertim, quae est de catholica universae prolis educatione, impense curanda. Quae si ex voto contingant, adeoque constet eum revere resipuisse, paratumque esse ad opportunam, quoad valuerit, repa­rationem scandali, tunc sane poterit ipse sacramentorum Ecclesiae particeps fieri.“ Cum igitur sub expressione -Citra Ecclesiae dis­pensationem, et necessarias cautiones“ Reversales intelligi debeant; ideo mulier catholica, quae absque impetratis a sponso acatholico Reversalibus sive sub assistentia Parochi catholici passiva, sive co­ram acatholico Ministro Matrimonium mixtum initura culpam patrare intendit, nec sacramentaliter absolvi, nec ad s. communionem ad­mitti poterit. Si tamen post aliquod ab inito Matrimonio tempus per Parochum catholicum officiorum suorum, inprimis procurandae catholicae utriusque sexus prolium educationis admonita in se re­deat, et sincera admissae culpae poenitentia tangatur, et malum a se causatum pro viribus reparare studeat, licet omnia impedimenta superare nequeat, absolvenda est. CAPUT XV. De Stola, seu Eleemosyna pro sacramentorum, et sacramen­­talium administratione, aliisque Praestationibus parochia­libus. Cum Redemtor noster Apostolos Suos ad praedicandum, divina­que sua dona in homines effundenda mittens, hoc inter alia iis praece­ptum dederit, ut pro praedicatione, aliorumque Operum, ac miraculo­rum patratione nihil temporale acceptarent; gratis accepistis, gratis date: Math. 10. ». 8. ex spiritu Christi, et Ecclesiae cuperemus qui­dem maximopere, ut pro sacramentorum, et sacramentalium admini­stratione nulla Eleemosyna, seu Stola a quoquam desumeretur. Ve­rum quoniam parte ex una divino effato: dignus est operarim ciho suo, Math. 10. r>. 10, et qui altari deserciunt, cum altari partici­pant, 1. Cor. 9. v. 18. ex altera vero Ministri altaris congruam

Next

/
Oldalképek
Tartalom