Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
63 trahant, minime vero ante initum Matrimonium in aliquod vitium carnis prorumpant. Nam proles cum in aliis etiam rebus, tum maxime in gravissimo Matrimonii negotio parentum suorum consilium, et consensum expetere obligantur, et divinam benedictionem rarissime consequuntur, qui contra voluntatem parentum nubunt. Qui autem Matrimonium suum cum peccatis ordiuntur, quisque facile perspicit, eos maximum impedimentum divinae gratiae ponere, quae tamen ad tanta, et tam gravia Matrimonii onera ferenda est omnino necessaria. Ideo jura canonica prohibent, ne sponsus, et sponsa in una domo ante celebratum contractum matrimonialem degant: ut nimirum occasio peccati inter eos longius removeatur. Verum parentes quoque, ac alii superiores cavere debent, ne sibi subjectos minis, vel poenis ad Matrimonium invitos cogant: Jure namque naturae Matrimonia libera esse debent. Ideoque S. Synodus Trid. praecipit omnibus, cujuscunque yradus, dignitatis, et conditionis existant, sub anathematis poena, quam ipso facto incurrant, ne quovis modo directe , vel indirecte subditos suos, vel quoscunque alios cogant, quo minus libere matrimonia contrahant. Sess. 24. c. 9. de Reform. Matrim. Denique ex s. Petro 1. Vet. 3. et s. Paulo Apostolis i. Cor. 7. Eph. 3. Coloss. 3. i. Tim. 5. doceant officia Matrimonii, quibus vir uxori, et uxor viro teneatur. Sed dum de his, ac praesertim debito matrimoniali locuti fuerint, ea circumspectione, et cautione utantur, ut nihil turpis, aut scandalosi, et ridiculi ex ore ipsorum excidat. Sicut enim eloquia Domini eloquia casta sunt: Psalm, ii. v. 7. ita necesse est, Doctorem animarum de rebus praecipue ad salutem spectantibus summa cum decentia , gravitate, ac pietate loqui. Haec itaque primum toti populo generatim, dein singulis nubentibus particulariter tradi volumus, ac ordinamus, ut Parochi sponsos, et sponsas ex rudimentis fidei, et obligationibus matrimonialibus, praesertim pie educandi proles examinent, ac instruant; nec antea eorum Matrimoniis assistant, quam omnibus necessariis sufficienter instructi fuerint, et sacramentalem confessionem, et communionem peregerint. Omnibus Matrimoniis trinas denunciationes tribus festivis, vel dominicis diebus praemittant; et si sponsus et sponsa in diversa Parochia fuerint, denunciationes in utraque fiant, Caveant ne peregrinos, et reliquos alienos parochianos absque licentia proprii Parochi copulent, et consequenter suspensionem ipso facto incurrant. Trid. Sess. 24. c. i. de Reform. Matrim. Quoad vagas, ignotas, et in peregrinatione constitutas personas, ac opifices statuimus : ut nisi personae tales vel statum suum liberum edocuerint, vel mortem conjugis fidedigno extractu matriculari, aut authentico concernentis jurisdictionis politicae testimonio comprobaverint; ad Matrimonium nullo sub respectu admittantur. Absentia