Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
64 conjugis, quamcunque diuturna, aut qualiscunque demum probabilitas mortis nihil opitulatur. Intimatum vero dd-to iO-mae Februarii a. 1818. Nr-o 3433. praescribit: ut siquis simplex attestatum de morte conjugis reproduxerit, ad secunda vota tamdiu non admittatur; donec legitimum desuper testimonium exhibuerit. A vagis, et ignotis personis ante omnia requirant Parochi, et Administratores litteras baptismales; ut notitia procuretur, an persona talis catholicis parentibus nata sit ? Dein inquirant in statum personae, an sit reipsa libera, soluta, vel plane ligata? hunc in finem exhiberi curent cunctas testimoniales, quas persona talis super qualitate, et diuturnitate servitii, aut officii suis locis impetraverat, prout et passuales, commorationales, et apud opifices etiam litteras peregrinationales, omniaque ista documenta Ven. Consistorio nostro, absque cujus facultate juxta Cone. Trid. Sess. 24. c. 7. de Reform, vagas, et ignotas personas copulare cautum esto, exhibentes praevertere adnitantur, ne documenta falsa, vel correctione, rasura, aut cancellation adulterata, vel apogrypho sigillo munita pro veris, et genuinis suscipiantur. Illi, qui recenter, seu intra sex hebdomadarum spatium ex aliena parochia advenerunt, non prius ad contrahendum Matrimonium admittantur, quam si in priori parochia tribus vicibus denunciati fuerint , et testimonium super his promulgationibus — vel obtentam desuper dispensationem — item dimissionales ab illo Parocho attulerint. — Non possumus non meminisse hic loci duorum Exc. C. R. Minist. Inter. Intimatorum, unius quidem dd-o 8-ae Febr. a. 1851. N-ro am/57, et alterius dd-o 20-mae Decemb. 1851. N-ro 1893%8 relate ad incolas haereditariarum Austriacarum Provinciarum editorum. Priore enunciatur: Si incolae harum Provinciarum in Hungáriám ... immigrent, hicque incolatum, et stabilem mansionem figere cupiant; iidem expunctionem sui e respectivis impopulationem concernentibus protocollis apud Communitatem, ad quam prius spectabant, praescripta officiosa via exoperandam habent. Horum proin Matrimoniis , si contrahentes ante sex hebdomadum spatium in parochiam immigrarunt, et a respectiva communitate ceu concives assumti fuerunt, licite assistere poterunt. Tenore alterius Intimati personae earundem provinciarum haereditariarum , si — retento actualis Jurisdictionis nexu (bie bisherige Suftdnbigfeit beibefialten) — in Hungária copulari intendunt, aut consensum a politica Jurisdictione Communitatis, e qua ortae sunt, editum, vel saltem confirmatum, aut testimonium ab ista Jurisdictione super eo extradatum, quod politico consensu relate ad contrahendum Matrimonium neutiquam indigeant, producendum habent. Quantum ad extraneos Monarchiae Auslriacae haud subjectos sequentia notentur: Vigore mutui Concordati e Bavaria oriundi, priusquam formalem emigrationis indultum obtinerent, ad copulationem