Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
62 Dein informent, tria Matrimonii bona esse, quae totidem obligationibus conjugatorum respondent: videlicet bonum prolis, fidei, et sacramenti. Sicut enim salvabitur mulier per filiorum generationem, si permanserit infide, dilectione, et sanctificatione cum sobrietate-, 1. Tim. 2. v. IS. atque universim parentes ingens meritum apud Deum consequuntur, si liberos suos pie, ac religiose educent: ita gravissima eis obligatio incumbit, eos in vera religione, ac virtute educandi, eosdemque severissima Dei ultio manet; si in educatione prolium se negligentes exhibeant. Per bonum fidei quemadmodum mutuam in sua corpora potestatem oblinent, teste Apostolo: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier: 1. Cor. 7. v. 4. ita fidelitate, et amore sibi invicem obstringuntur, ut se non solum amore carnali, uti fornicarii, et adulteri faciunt, sed sancto, et puro ament, sicut Christus sponsam suam Ecclesiam dilexit. Propterea idem s. Paulus monet: Viri diligite uxores vestras , sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Ephes. 6. v. 25. Nam et conjugati seu in tempore, seu modo Matrimonio abuti possunt, indeque occasionem infrunitae suae libidini fraena laxandi non raro arripiunt, unde concupiscentiae suae remedium sumere deberent. Per bonum sacramenti prouti contractus matrimonialis indissolubile vinculum intelligitur, ita conjuges divino praecepto cohabitare obligantur; et nec in prosperis, nec in adversis se invicem deserere, minus alteri nubere possunt. Dominus praecepit uxorem a viro non discederej quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari, 1 Cor. 7. v. 10. Quamobrem moneant conjugatos, ut harum trium obligationum memores mutuam fidem servent; ab invicem propria auctoritate extra casum alicujus evidentis necessitatis se non separent; proles suas in timore Domini educent. Quod si autem quaepiam conjugatae personae licentiosam vitam duxerint, aut proprio motu ab invicem discesserint, neque eos Parochi placidis modis ad officium reducere quiverint, eosdem Nobis, vel V. Consistorio nostro denuncient. Pari ratione fornicarios, et meretrices in parochia sua non tolerent, sed jurisdictioni saeculari, ac Nobis, aut V. Consistorio nostro deferant, ut omne scandalum' e populo exstirpare valeamus. Dum bona Matrimonii exposuerint, impedimenta etiam Matrimonii, non solum ea, quae his tribus Matrimonii bonis opponuntur, sed alia etiam tum dirimentia, tum impedientia, inprimis affinitatis, consanguinitatis, et criminis fidelibus suis explanent, eosque instruant : Matrimonia cum impedimentis dirimentibus contracta in conscientia, et coram Deo nulla esse, ac tales in continuo damnationis aeternae periculo versari. Admoneant filios, et filias, ne inconsultis parentibus, aliisque suis superioribus sponsalia clancularie con