Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
57 50. r. 10. Ex horum itaque, et similium consideratione hortentur suos fideles, ut omnes hoc reconciliationis sacramentum non tantum semel in anno juxta praeceptum Ecclesiae, verum saepius, majoribus inprimis festivitatibus, et occasionibus, quibus etiam indulgentias lucrari possunt, corde contrito peragant. Hunc in finem vim quoque, et naturam indulgentiarum populo suo explicent, maximas earum utilitates proponant, atque ad eas sollicite obtinendas stimulent. Verum sicut populum ad frequentem confessionem hortari convenit, ita est necesse, ut Parochi, et alii Confessarii ad hoc sacramentum administrandum omni studio se comparent. Cum enim in hujus administratione officium Doctoris, Medici, ac Judicis exerceant; magna scientia, prudentia, discretione, charitate, et patientia opus est, ut sciant, et velint diversi status, et conditionis, sexus, et aetatis homines exaudire, opportuna salutis monita iis dare, et convenientem poenitentiam inponerc. Aliter quippe tractandi sunt in confessione juvenes, aliter senes; aliter coelibes, aliter conjugati; aliter docti, aliter rudes; aliter scrupulosi, aliter laxi; aliter impudentes, aliter verecundi; aliter habituati, aliter non habituati; aliter catholicii, aliter neo-conversi. Ut cunctos itaque poenitentes recte dirigere queant, nunquam ea lectitare cessent, quae ad munus confessarii spectant. Agnoscant primum potestatem suam, a quibus nimirum peccatis absolvendi, aut non absolvendi habeant. Dein talia monita, et media sibi seligant, quae ad seriam peccatorum emendationem magis conducere existimaverint. Videant, ne dum ad exaudiendum vocati fuerint, seu verbo, seu vultu, et gestu inpatientiam ostendant; sed omni tempore erga omnes mansuetudinem, ac promptitudinem exhibeant. Nisi necessitas exegerit, nunquam in privatis locis, et cubiculis, verum in publica ecclesia, in conspectu populi, superpelliceo, et stola violacei coloris induti exaudiant. Si enim alia omnia sacramenta, imo etiam multa sacramentalia in sacris indumentis ministrantur, etiam sacramentum Poenitentiae in sacris vestibus administrare omnino decet. In ipsa confessione piam corporis compositionem, et gravitatem prae se ferant; magnam charitalem, et patientiam erga omnes exerceant; et prudenti discretione tam in monitis dandis, quam in poenitentiis inponendis utantur, ne vel nimia severitate, vel nimia lenitate exerrent. Quo ex obtutu hortamur cunctos Dioecesis nostrae Curatos, ut occasione coronarum districtualium intuitu peccatorum, quae aut in toto districtu, aut quibusdam parochiis frequentius, ac cum majore salutis periculo committi observantur, saepe inter se conferant, modumque poenitentes talia peccata confitentes tractandi uniformem defigant. Hoc enim pacto fieri nequit, ut, dum occasione frequentioris con8