Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
58 cursus alicui poenitentium absolutio ab uno Confessoriorum denegatur, aut differtur, idem ab altero alia principia secuto absolvatur. Denique Constitutiones Benedicti XIV contra sollicitantes, et complices absolventes „Sacramentum poenitentiae,“ ddto. 1. Julii 1741, et „Apostoliéi muneris“ ddto. 8. Febr. 1745, quarum contextus in Extractu sub Xlll. in fine ponitur, nec non Decreta S. Congreg. Officii ddto. 21. Aug. 1745 prae oculis habentes attente invigilent; ne dum alienorum peccatorum sordes abstergunt, ipsi iis inficiantur, et unde remedium animae sumere deberent, inde exitium accersant. Unde sicut omnes Confessarios ante exauditionem Confessionum pro lumine, et gratia Sancti Spiritus orare oportet: ita, ut post illam Deum pro se, suisque poenitentibus deprecentur, vehementer hortamur, id unum adhuc adnotantes, quod sponsos cujusdam casuum Nobis reservatorum, qui quolibet anno in Directorio exponuntur, semet accusantes, ubi jam omnia ad nuptias praeparata fuerint, fine praepediendi, quod ex deneganda absolutione facile oriretur, scandali, quivis Sacerdos jurisdictione ordinaria gaudens licite, et valide absolvere possit. Tandem adnectimus Synodi Dioecesanae sub Petro Pázmány Archi-Episcopo Strigoniensi Tyrnaviae a. 1629 celebratae Decretum sequentis tenoris: „Parochi quolibet anno initio Quadragesimae populo fideli casus Episcopo reservatos denuncient; ut, qui aliquo horum flagitiorum se se obstrictum senserit, tempestive de remedio prospiciat.“ Quod occasione catechesium adhibita prudenti cautela fieri oportere, non est, quod moneamus. CAPUT \II. De Extrema Unctione. Cum extremo vitae nostrae tempore maximis perdendae salutis periculis expositi simus, clementissimus Redemptor noster sacramentum Extremae Unctionis, velut firmissimum contra omnes inimicos nostros praesidium, et totius Christianae vitae, ac poenitentiae consummativum instituit, quod apud Marcum quidem insinuatum, c. 6. v. 13. per Jacobum autem Apostolum, et Domini fratrem fidelibus commendatum, et promulgatum exstitit, c. 5. v. 13.11. Trid. Sess. 14. Doctrina, et c. 1. de Ext. Unet. Omnes igitur Parochi, et parochiarum Administratores populo suo studiose explanent, ministrum hujus sacramenti esse Sacerdotem, materiam autem oleum ab Episcopo benedictum, quo moribundi quinque sensus unguntur; effectus denique esse gratiam Spiritus s., cujus unctio