Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
53 quam quibus infra modicum tempus, seu infra unum mensem, sí Missa sit offerenda pro defunctis, secus vero duos menses satisfacere possint, tíened. XIV. Inst. 56. n. 14. Tametsi pro fundatis sacris, quae instar beneficiorum ecclesiasticorum considerantur, per alium legendis, minora stipendia, quam in fundatione destinata sint, dari queant; quia tamen ejusmodi imminutio in stipendiis manualibus seu adventitiis Constitutionibus apostolicis severissime vetita est: omnino caveant, ne ex stipendiis quotidianis, quae alteri Sacerdoti absolvenda donaverint, etiam ipso consentiente, quidpiam sibi retineant; memores, hujusmodi stipendii partem sibi retinentes praeter alias poenas, arbitrio Ordinarii infligendas, si sint saeculares, excommunicationem majorem, si Clerici, suspensionem, utramque Pontifici reservatam, juxta Constitutionem Bened. XIV. Quanta cura, 30. Junii 1741 editam, ipso facto incurrere. Atque, ut multa paucis comprehendamus, cujusvis mercedum conditiones, pacta, et quidvis pro Missis novis celebrandis datur, nec non importunas, atque illiberales eleemosynarum exactiones potius, quam postulationes, aliaque hujusmodi, quae a simoniaca labe, vel certe a turpi quaestu non lonye absunt, in Missarum celebratione prohibemus. Trid. Sess. 22. Decret. de Observ. et evitand. in celebr. CAPUT X. De Ordine Divinorum Diebus Dominicis, ac Festis. Ad augendam Missae sacrificii dignitatem, et venerationem plurimum conducit, si debito loco, et tempore illud peragatur. Hinc cunctis Parochis, ecclesiarum Rectoribus, atque Sacerdotibus saecularibus, et regularibus imponimus, ut nonnisi in ecclesiis, aut publicis capellis celebrent; in quorum autem parochia capella quaedam, seu oratorium privatum extiterit, ii curam gerant, quatenus facultas in eadem publice exponatur, ac nonnisi tot Missae, et illis diebus, quot, et quibus concessae fuerint, dicantur. Nullum praeterea vagum, et ignotum Sacerdotem, seu saecularem, seu regularem ad celebrandum in sua ecclesia admittant, quin prius bonum Ordinarii, aut Superioris sui religiosi testimonium exhibeat. In omnibus porro ecclesiis parochialibus tum matribus, tum filialibus sequentem divinorum ordinem diebus festis, et dominisis volumus observari: A festo S. Georgii Militis, et Martyris usque festum S. Michaelis Archangeli hora octava matutina detur campana primum, media nona secundum signum, nona vero compulsetur. A festo