Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
52 copiam Confessarii non habuerint, et tamen ex officio celebrare debuerint, contritionem perfectam eliciant, ac post celebrationem quam primum confiteantur. Trid. Sess. 13. c. 8. de Euchar. In ipsa sacri lectione adhibeant gravitatem in gestibus, ac ardorem in verbis; rubricas omnes exacte observent; cuncta pie, ac reverenter exprimant; et neque nimis longo, neque nimis brevi tempore celebrent. Summa quippe indecentia, imo impietas est, si quis impetuose ad celebrandum currat, ac praepropera, et tumultuosa festinatione sacrum absolvat. Ideo omnes celebrantes commonefacimus, ut mediam circiter horam, seu ad minus viginti aliquot minuta divinae huic operationi impendant. Quos enim infra viginti minuta, aut alias irreligiose sacrum celebrare cognoverimus, eos, tamquam indignos, ab altaris ministerio arcebimus. Post Missam congruum pariter temporis spatium debitae gratiarum actioni impendant; nec illico abjectis sacerdotalibus vestibus ad profana negotia recurrant. Oh summam gloriam, quae Deo, et ob summam utilitatem, quae hominibus per Missae sacrificium confertur, omnino optamus, ut quivis Sacerdotes singulis per annum diebus illud peragant. Verum tametsi aliqui extra curam animarum collocati diebus profestis omiserint, volumus tamen, ut hi etiam omnibus festis, et dominicis celebrent. In cura autem animarum existentes tum Parochi, et parochiarum Administratores, tum Capellani, seu saeculares, seu regulares non solum omnibus festis, et dominicis, sed etiain feriatis diebus adminus per septimanam tribus, et quidem ea hora sacrum legant, qua plures e populo citra neglectum suorum laborum opportune interessé possint. Insuper cum praecepto divino mandatum sit omnibus, quibus animarum cura commissa est, oves suas agnoscere, pro his sacrificium offerre: Trid. Sess. 23. c. 1. de Reform. Parochi, et parochiarum Administratores tam saeculares, quam regulares quantumcunque tenuibus proventibus provisi, omnibus diebus dominicis, et festis de praecepto non solum sacrum celebrare, sed illud etiam pro populo suo applicare obligantur: neque possunt iis diebus pro alio, qui forte stipendium praebuerit, offerre: nisi causa urgente, et ea sub conditione, ut alio hebdomadae die pro populo sacrificare teneantur. Bened. XIV. Inst. 10. n. 4. et 5. Ne vero piae fidelium intentiones circa Missarum celebrationem quoquo modo fraudentur, omnibus ecclesiarum Rectoribus, et Beneficiatis mandamus, ut sacra fundata accurate absolvant, eoruinque consignationem in aliqua tabula in sacristia exponant, quatenus celebraturi suas obligationes citius, et frequentius in memoriam revocare possint. Non minus ordinarias stipendiatas Missas diligenter, debito loco, et tempore juxta intentionem dantium perficiant, neque stipendia manualia, seu ordinaria plura acceptare audeant,