Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
45 Baptismo suscipiant. Unde Parochus antequam ad Baptismum conferendum accedat, diligenter ab iis, ad quos spectabit, sciscitetur , quem, vel quos elegerint? qui baptisatum de sacro fonte suscipiant, et eum, vel eos tantum ad eum suscipiendum admittat, et in libro nomina eorum describat. Quod si alii tanquam honorarii Solum Patrini, ultra designatos infantem in actu Baptismi contra suam prohibitionem tetigerint, iisdem declaret, cognationem spiritualem ipsos nullo pacto contraxisse. Invigilent praeterea Parochi, no ad Baptismum infantum e catholicis iparentibus ortorum Patrini contra mentem Ecclesiae acatholici advocentur, et si advocati fuerint, eos ab hoc Spirituali officio removeant. Denique explicent, Baptismi ministrum ordinarium esse Parochum, seu Sacerdotem; in casu autem necessitatis quemlibet hominem, seu marem, seu feminam, seu baptisatum, seu non baptisatum, dummodo intentionem baptisandi, sicut Christus instituit, ac materiam, et formam rite adhibeat. Quocirca erudiant populum, quanam ratione in necessitate quisque baptisare possit, ac debeat, et hunc baptisandi modum inprimis obstetrices instruant, quas in omni loco, quantum possibile fuerit, catholicas adhiberi curent. Sive autem illae catholicae, sive ex insuperabili necessitate acatholicae fuerint, nullas tamen ad obstetricandum in sua parochia admittant, antequam ipsas de modo baptisandi examinaverint, approbaverint, et juramento adstrinxerint, quod in casu necessitatis juxta institutionem Christi, et praxim Ecclesiae baptisare velint. Dum proles ab obstetricibus, aut aliis privatis personis baptisatae, ad ipsos delatae fuerint, diligenter inquirant, nuin persona baptisans omnia necessaria ad baptisanduni adhibuerit? et si omnino adhibuisse deprehenderint, nec ullum prudens dubium de validitate Baptismi habuerint, illum neque sub conditione reiterent; verum caeremonias duntaxat suppleant. Si autem probabile dubium se obtulerit, sub conditione illum conferant. Improbamus enim eorum consuetudinem, qui ab obstetricibus, et aliis privatis baptisutos indiscriminatim sub conditione rebaptisant, eosque irregularitatem incurrere arbitramur, qui absque praevia investigatione, prudentique dubio hoc sacramentum etiam sub conditione reiterant, eo, quod ad hujus comprobationem unicus quoque testis, caeteroquin idoneus, ac etiam mulier sufficiat, c. 1ÍO. et 112. de Consecrat. Dist. 4. c. Nuper, de Testibus. Bened. XIV. Inst 84. el L. 7. c. 6. a. u. 2. de Synodo Dioec. Quod si autem quispiam expositus infans ad ipsos delatus fuerit, eum sub conditione baptisent, tametsi schedulam, qua, baptisatum eum esse, perhiberetur, collo appensam haberet; eo, quod hujusmodi schedula, ab incerto auctore scripta, sufficiens testimonium collati Baptismi haud edat. Investigent etiam, num proles baptisanda ex Christianis, vel infidelibus