Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

46 parentibus git orta? et si eam ex Judaeis, aut aliis infidelibus na­tam esse cognoverint, sine consensu ad minus alterutrius parentum, vel parentibus non existentibus sine consensu avi, vel aviae bapti— sare non praesumant. Nulli vero adulto absque nostra, vel V. Con­sistorii nostri licentia Baptismum conferant, quam nonnisi post di­ligens ejusmodi baptisandae personae examen daturi sumus; ut sa­crilegas Baptismi iterationes, et fraudes, quae per tales non raro committi solent, antevertamus. Porro omnibus Parochis, et pa­rochiarum Administratoribus injungimus, ut extra casum necessi­tatis nulli in privatis aedibus, aut capellis (jusi Regum vel Princi­­pum prolibus) sed cuilibet in ecclesia publica juxta ritum S. R. Cath. Ecclesiae Baptismum conferant, c. unico Clement, de Ba­ptismo. Baptisatos consueto libro, matricula dicto, una cum pa­rentibus legitimis, secus matre infantis, et patrinis exactissime in­scribant, huncque librum, velut instrumentum authenticum diligen­tissime custodiant, nulli extradent, ac dum quispiam testimoniales de Baptismo expetierit, id quod in illo repererint, de verbo ad verbum testibus suis literis inferant. CAPUT VII. De Confirmatione. Quamquam sacramentum Confirmationis a Christo Domino ad nos in gratia Baptismi confirmandos, et roborandos institutum sit, a multis tamen Christianorum aut penitus ignoratur, aut parum cura­tur. Quare cuncti Parochi, et parochiarum Administratores populo sibi credito saepe proponant, et enucleent, Confirmationem adultis tametsi non esse necessariam necessitate medii, esse tamen neces­sariam necessitate praecepti divini: ita, ut si occasione oblata eam suscipere contemnant, aut negligant, graviter peccent, et Parochi quoque, parentes, ac alii superiores lethalem culpam contrahant, si proles, et sibi subjectos ad illud suscipiendum, dum occasio adest, non compellant. Doceant praeterea, ministrum hujus sacramenti ordinarium esse Episcopum, Trid. Sess. 7. can. 3. de Confirm. materiam esse s. chrisma ex oleo olivarum, ac balsamo confectum, et ab Episcopo benedictum, et frontis unctionem, seu manus im­positionem; formam verba ab Episcopo in sacra unctione proferri solita. Pluribus explicent effectum hujus sacramenti, nimirum gra­tiam sanctificantem, qua in fide catholica, et in gratia per Baptis­mum accepta, adversus omnes carnis, mundi, et daemonis tentationes roboramur; indelebilem characterem, qui animae confirmati impri-

Next

/
Oldalképek
Tartalom