Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

Quare ut primariae nostrae huic obligationi satisfaciamus; in principio suscepti episcopatus vos dilectos in Christo Fratres, ac Filios, in sortem Domini vocatos, praesertim animarum regi­mini praefectos, omni studio monendos, et excitandos esse constituimus, quatenus ad optimam sanctae vocationis ve­strae disciplinam vosmet conformantes, et vestram propriam , et vobis commissorum salutem certius operemini. Ad salu­taria vero monita , et praecepta nostra mentibus vestris al­tius imprimenda, primum ea, quae ad personam, dein quae ad officium vestrum spectant, ex sacris literis, conciliis, SS. Patribus, receptisque Ecclesiae , et Patriae nostrae consvetu­­dinibus ea ratione proferemus, ut vos quidem munus vestrum doceamus, una tamen ad hos s. doctrinae fontes consulen­dos exstimulemus. Audite itaque, dilecti in Christo Fratres ! et Filii! disciplinam Patris, ac Pastoris vestri, et quod hic audieritis, et legeritis, opere complete.

Next

/
Oldalképek
Tartalom