Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

FRANCISCUS SZENGZY, DEI, ET APOSTOLICAE SEDIS GRATIA EPISCOPUS SABARIENSIS, AA. LL. ET PHILO­SOPHIAE DOCTOR. OMNIBUS DIOECESIS NOSTRAE PRAEPOSITIS, ABBATIBUS, CANONICIS, ARCHI-DIACONIS, VICE-ARCHI-DIACONIS, PARO­CHIS, ET PAROCHIARUM ADMINISTRATORIBUS, CAPELLANIS, CONCIONATORIBUS, CONFESSARIIS, PRFSBYTERIS TAM SAE­CULARIBUS, QUAM REGULARIBUS, ATQUE UNIVERSO CLERO NOSTRO SALUTEM IN DOMINO SEMPITERNAM. Dominum ejusque veritatem absque ulla mutationis vicissi­tudine in aeternum manere fide tenentes, res humanas cum mundo contingente jugis mutationis processum subire obser­vamus. Haec rerum humanarum sors deposcebat, ut Operis hu­jus alteram, eamque auctam procuraremus editionem. Praeclara quidem, et aeterna observantia digna est In­structio V. Cleri Sabariensis, quam Joannes Szily primus E- piscopus Sabariensis in aditu muneris, suis in grege Domini pa­scendo Adjutoribus tradidit, nobisque in perenne Spiritus A- postolici, quo Dioecesim administravit, testimonium reliquit. Cum tamen ea, quae, habito ad temporis illius adjun­cta respectu, constituta fuere, mutatis adjunctis mutari opor­tuerit, recentibus vero indigentiis novas constitutiones depo­sci intellexerimus, ideo eandem Instructionem praesentibus

Next

/
Oldalképek
Tartalom