Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
NOS JOANNES SZ1LY DE FELSŐ-SZOPOD, DEI ET APOSTOLICAE SEDIS GRATIA EPISCOPUS SABARIENSIS. OMNIBUS DIOECESIS NOSTRAE PRAEPOSITIS, ABBATIBUS, CANONICIS, ARCHI-DIACONIS, VICE-ARCHI-DIACONIS, PAROCHIS, ET PAROCHIARUM ADMINISTRATORIBUS, CAPELLANIS, CONCIONATORIBUS, CONFESSARIIS; PRESBYTERIS TAM SAECULARIBUS, QUAM REGULARIBUS; ATQUE UNIVERSO CLERO NOSTRO SALUTEM IN DOMINO SEMPITERNAM. Cum ex officio muneris episcopalis sollicitam populi Nobis crediti curam gerere debeamus, tam praecipuam operam in id impendere Nos oportet, ut Clerici Nobis subjecti vitae, morumque integritate aliis praeluceant. Neque enim dubitamus, fideles reliquos ad Religionem, innocentiamque facilius inflummandos, si Praepositos, ac Pastores suos viderint non ea, quae mundi sunt, sed anima* rum salutem, et coelestem patriam sectantes. Trid. Sess. 25 c. 1. de Reform. Ideo quippe eos in sublimi Dignitatis gradu, quasi in altissimo monte, Deus collocavit, ut in eos tamquam speculum reliqui oculos conjiciant, ex iisque sumant, quod imitentur Trid. Sess. 22. c. 1. de Reform. Idcirco illos lucis, ac salis facultatem, et vim in alios exercere voluit, Math 5. c. 13. 14 ut coelestis sapientiae lumine caeteros illustrent, atque e tenebris peccatorum ad claritatem divinae gratiae deducant, vitae vero optime institutae sale condiant, ac divinis oculis gratos reddant. *