Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

31 in procurationem novae supellectilis. V. Merces servitorum eccle­siae, seu onera fixa. VL Sumtus in diversas currentes necessi­tates ecclesiae, uti cereos, oleum, thus etc. Ad calcem rationum ponatur combinatio; nempe exponitur totalis perceptio, et hinc subducitur totalis erogatio, ac tandem ad­­notatur remansa tam in aere parato, quam et in naturalibus. Vel vero supererogatum denotatur, item summa in obligatorialibus con­tenta. Post datum loci, et temporis subscribit se rationans paro­chus cum sigillo ecclesiae. Revisio rationum instituitur in prae­sentia Vice-Archidiaconi, Patronorum item, vel Officialium eorun­dem, ac Judicum loci. Vice-Archidiaconus testatur rationes coram Repraesentante Patronatus, et Primoribus loci a se revisas rite du­ctas esse, tum subscribit se, et addit sigillum privatum. Corami­­santes vero sunt: Patroni Officialis, et Primores loci, ille suum, hi vero sigillum communitatis apprimunt. In rationibus istis ducendis, et revidendis sequentia obser­vanda praescribimus: l-o. Facultas relate ad faciendas notabiliores e peculio ecclesiarum erogationes ab Ordinariatu obtenta, penes reális erogationis documentum semper in origine rationibus adnc­­ctatur. 2-0 Documentum, — quietantia — sit scriptum, vel saltem subscriptum ab eo, qui rem propriam ecclesiae vendidit, vel eccle­siae propriam aere suo emit, aut denique operam ecclesiae prae­stitit; sit praeterea per Curatorem ecclesiae coramisatum. 3-o. Oui scripturae ignarus est, ille in documentis nomini, et characteri suo, per alterum coramisantem, nomine-et characteretenus aequi; subscriptum, designando solitam crucis figuram proprio pugno sub­jiciat, 4-0. Documentum in forma Contoalium exaratum habeat clausulam „mediante Accorda“, et in fine quietantiam super facta eíTective exsolutione. 5-o. Documenta perceptionum litteris, do­cumenta vero erogationum numeris distinguantur, et marginalitor quoque exprimantur. 6-o. In rubrica obligatorialium exprimatur harum datum, nec non numerus, et series obligatorialium Status publici passivarum, item an capitalia securo loco elocata, et in­­tabulata habeantur ? 7-o. Obligatoriales in cista ecclesiae asser­ventur, illarumque dorso accurate inscribatur, utrum, et quando census depromptus sit ? et intabulationis praesidio muniantur. 8-o. Volumus, ut Vice-Archidiaconus inspiciat librum manualem, quem oportet esse formiter ductum, conlinereque partiales perceptiones, et erogationes juxta data earundem. 9-0. Rationes illius eccle­siae, in qua Vice-Archidiaconus Farochi vices gerit, Archidiaconus concernens, vel hujus Deputatus, si vero neuter horum ad prae­finitum tempus comparere possit, duo vicini parochi revidebunt. lO-o Vice-Archidiaconus ad rationes revidendas procedens titulo vecturae ex cassa respectivae ecclesiae 2 fl. C.-M., Rationes vero

Next

/
Oldalképek
Tartalom