Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
32 ecclesiae illius, in qua Vice-Archidiaeonus Parochum agit, revidentes duo vicini Parochi singulum floremini levare possunt, ll-o. SiVice- Archidiaconus occasione revisionis in rationibus minus notabilem defectum deprehenderit, eum absque mora corrigat; graviorem autem Nobis fine adferendae medelae perscribat. I2-o. Idem Vice- Archidiaconus extract um rationum Officio dioecesano in duplici exemplo exhibeat, tertio pro usibus parochiae ibidem relicto. In nexu cum administratione bonorum ecclesiae hic loci do administrandis piis fundationibus, seu donationibus, et legatis in dotem, seu conservationem alicujus rei sacrae v. g. s. statuae, et crucis, pro lumine perpetuo alendo, ac persolvendis sacris perpetuis, vel s. litaniis, et aliis s. functionibus peragendis, item in subsidium pauperum, vel aliarum personarum factis agimus. Jure, officioque pias fundationes administrandi Ecclesiae incumbente, eas, quae apud respectivas parochias existunt, concernentibus Parochis, et Administratoribus sub gravissimo responsionis onere porro quoquo administrandas committimus. Sunt autem piae fundationes A, tales, quarum capitalia fundationalia per accedentes annuos fructus, vel interusuria increscunt, v. g. capitale in dotem erectae crucis legatum. Aliae vero B, tales, quarum capitalia de ordine omnis incrementi, vel decrementi incapacia sunt; v. g. fundatio pro sacris perpetuis, vel pauperibus. Ut igitur fundationes piae debite administrari, et in jugi evidentiae statu haberi queant, praecipimus: ut in quavis parochia adsit Liber fundationum, cui simul rationes annuae per Administratorem fundationum inserantur, et Tabella ipsarum fundationum. Quantum ad Librum fundationum. In hunc primo loco piae fundationes cathegoriae A, observato justo paginarum circiter decem intervallo juxta formularia in appendice sub III. posita inferantur. Hanc enim methodum secutus Parochus, et Administrator quovis anno in respectiva pagina rationes facile ducet, et statum fundationis actualem designabit. Quo posito ipse etiam revidens Vice- Archidiaconus, errores, si qui subversarentur, facilius deteget, aut rationum exactitudinein primo statim obtutu observabit. Fundationes vero cathegoriae B, in eundem librum trium paginarum intervallo observato juxta formularia in appendice sub IV. posita inferantur. Ex his apparet, Librum s. fundationum, si non ubique parochiarum, adminus in illis, quae majoris numeri habent pias fundationes, a libro, in quo rationes ecclesiae ducuntur, distinctum esse oportere. Administratione piarum fundationum Parochis, et Parochiarum Administratoribus incumbente, quoad manipulationem fundorum immobilium in dotem fundatae rei sacrae donatorum, aut legatorum,