Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
27 Parochia sua abesse non praesumant; si autem ultra duos dies abesse cupiverint, a V. A. Diacono Districtus sui licentiam petere, et obtinere; si ultra septimanam abesse desideraverint, a Nobis, aut V. Consistorio nostro facultatem in scriptis impetrare teneantur. Atque dum uno, vel duobus diebus abfuerint, aut vicinum suum Parochum requirere, aut alium a V. Consistorio nostro approbatum Sacerdotem loco sui administratorem constituere, dum autem ultra duos dies eos abesse contigerit, omnino aliquem sibi substituere obligentur; neque hoc postremo casu vicinum requirere sufficiat. Quemadmodum vero Nos, et V. Consistorium nostrum similem facultatem nequaquam daturi sumus, quin prius idoneum Administratorem adesse sciamus: ita volumus, ut neque V. A. Diaconus similem licentiam concedat, nisi ipsi de certo Administratore praevie constiterit. Verum dum Residentiam tam sollicite a Curatis exigimus: eam formalem, et non materialem, laboriosam, et non otiosam intelligimus. Quamvis enim Parochus corpore in sua Parochia resideret, si tamen per se verbum Dei non annunciaret, et sacramenta non administraret, aut nonnisi levia, et honoratiora munia sibi deligeret, potiora vero, ac graviora Vicariis, et Capellanis relinqueret, praecepto Residentiae haud satisfaceret. Ac licet fortassis ad fructuum restitutionem superius memoratam secundum quorundam opinionem non obstringeretur, conscientiam tamen suam gravi peccato macularet. Bened. XIV. Inst. 17. n. 6 Quamobrem omnes Parochos, et Parochiarum Administratores Adjutoribus provisos hortamur, ut, nisi gravi causa impediti fuerint, onus parochiale cum suis Vicariis, seu Capellanis aequaliter ferant, imo plus laborando ad promptum, et exactum animarum servitium eosdem exemplo suo doceant. CAPIT II. De cura Templorum et Rerum Sacrarum. Quo majores, et sanctiores res in ecclesiis pertractant Parochi, eo diligentiorem earum curam ut habeant, est necesse. In ecclesiis quippe verbum divinum annunciant, sacramenta administrant, ac tremendum missae sacrificium in praesentia Curiae coelestis of-r ferunt, et sanctissimum Christi corpus recondunt. Vere ecclesia domus Dei est, Gen. 28. v. 17. in qua non per figuram tantum, sed corporaliter etiam Deus inhabitat. Si itaque Salomon templum pro arca foederis tam immensis sumptibus aedificavit; si illud tar ta arte, ac industria ornavit, ac tam copioso auro, pretiosisque