Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

28 sis, et supellectilibus ditavit; si tantam venerationem erga illud ex­hibuit : 3. Reg. 6. 7. 8. quantis studiis, et impendiis nos ecclesiam curare, quantopere decorare, rebusque ad mysteria divina peragenda necessariis instruere debemus, ut non arcae foederis, sed ipsi Deo, Mediatori nostro Christo Jesu dignum locum paremus! Equidem Deus, velut sibi sufficiens, nostro cultu, et luteo auro nostro mi­nime eget: verum cum noster Creator, et Dominus sit, nosque corpus, animam, et omnia ab eo acceperimus, arctissimus depen­dentiae nexus exposcit, ut eum externo etiam cultu adoremus, et pretiosissimis quoque nostris honoremus. Quapropter omnes eccle­siarum, seu capellarum Rectores, et Administros serio monemus, et obligamus, ut decorem domus Dei diligant, Psalm. 25. v. 8. a pulveribus, araneis, aliisque sordibus frequenter repurgari faciant; sacra vasa, et supellectilia munda, nitida, et bene composita ha­beant; nec quidquam, quod ad cultum divinum non spectat, in ecclesia, seu sacristia servent; denique, quod possunt, maximum ecclesiae ornamentum, procurent. Summe enim dedecet, si eccle­siarum Pastores earum curam negligant, pulveribus, sordibusque repleri, altaria telis aranearum, aliaque immunditie deturpari, sacra vasa mucorem, et foetorem contrahere, vestes altaris disjectas, la­ceras, squallidas, palas, purificatoria, corporalia sordida, mucida, et maculosa esse sinant. Qui talia in ecclesiis suis patiuntur, exiguam de Deo, rebusque divinis opinionem comprobant se animo fovere, et plerumque in animarum quoque servitio se desidiosos praestant. Verum hi noverint. Nos hujusmodi negligentiam, ac immunditiem in Sacerdotibus nunquam laturos, sed severis poenis vindicaturos esse. Caveant etiam, ne actiones saeculares, vana, adeo que profana colloquia, deambulationes, strepitus, clamores in ecclesiis insti­tuantur; Cone. Trid. Sess. 22. Decr. de observandis, et vitan­dis: ne canes, praesertim venatici, ac arma cujuscunque generis, praeter frameas nobilium, ac militum inferantur; ne in coemeterio, vestibulo, aut porticu ecclesiae quidpiam, etiam ad usum sacrificii, et ecclesiae deserviens, venale exponatur; ne denique tale quid a quocunque suscipiatur, quod loci sanctitatem dedeceret, ac populi devotionem interturbaret. Idcirco zelum domus Dei prae se ferant, et exemplum Christi tum sibi, tum populo saepius ob oculos po­nant, qui cum mitissimus fuerit, nunquam tota vita adeo exarsit, nec ad verbera alias prorupit, quam cum vidisset templum suum per negotiationem profanari. Tum enim quasi flagellum de funi­culis fecit, omnes vendentes, et ementes, oves quoque, et boves de templo ejecit, et mensas nummulariorum, et cathedras venden­tium columbas evertit, atque dixit: „Domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibusMath. 21. v. 12. Mare. 11. v. 15. Jo. 2. v. 14.

Next

/
Oldalképek
Tartalom