Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

24 ciorum juxta strictum praeceptum ecclesiae in pias causas erogent, et ex illis nonnisi titulo eleemosynae cognatis suis succurrant. Denique cum eodem Cone. Trid. Sess. 25. c. 8. de Reform, quoscunque ecclesiastica beneficia saecularia, seu regularia ob­tinentes admonemus, ut hospitalitatis officium in sanctis Patri­bus frequenter commendatum, quantum per eorum proventus licebit, prompte, benigneque exercere assuescant, memores, eum, qui hospitalitatem amat, Christum in hospitibus recipere. Si enim Deus a cunctis mortalibus hospitalitatem tantopere exigit, ut in extremo judicii die unam causam aeternae salutis hospitali­tati , unam e contra perpetuae damnationis inhospitalitati attribu­turus sit: Math. 25. v. 35. 43. facile quisque perspicit, quanto magis eam ab Ecclesiasticis postulet, quos loco sui pastores, et patres populi sui constituit. Estote igitur hospitales invicem sine murmuratione, unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes. 1. Pet. 4. v. 9. iO. Sed dum hospitalita­tem sectati fueritis, monitum Christi Lucae 14. v. 12. memoria teneatis, ut videlicet non tam amicos, aut fratres vestros, aut vi­cinos divites vocetis, a quibus forte mutuam invitationem, aut ali­quid aliud sperandum habeatis, verum pauperes, ac debiles magna charitate hospitio excipiatis, a quibus nullam retributionem tempo­ralem, sed pro illis mercedem aeternam a Deo expectare possitis, neque juxta regulam S. Chrysostomi, Dist. 42. c. 2. relatam de miseris, hospitibus, quinam sint? multum inquirite; non enim ex vita eorum, quos hospitio excipitis, mercedem vobis retributurus est Deus, sed ex voluntate vestra, ex liber alitate, ex honori­ficentia, multa ex misericordia, et bonitate. Dein ad id etiam animum advertatis, ne dum fratres, ac amicos hospitio exceperi­tis , comessationibus, et compotationibus indulgeatis, ac ex virtute hospitalitatis, ad vitium intemperantiae delabamini. CAPUT AII. De Scientia Ecclesiasticis, praecipue animarum Curatoribus necessaria. Si quis Ecclesiasticorum enumeratis vitiis caruerit, antelatis autem virtutibus praeditus fuerit, eum quidem in se, et pro se bo­num esse dicemus, aliis autem necdum utilem fore censemus. Praeter virtutem enim viro ad animarum servitia destinato neces­saria est scientiaj adeo, ut difficile sit discernere, an probitas, vel scientia pastorum plus emolumenti, aut iniquitas, vel ignorantia plus

Next

/
Oldalképek
Tartalom