Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
25 detrimenti ecclesiae Dei adferat. Etenim si improbus sit Sacerdos, quod verbo aedificat, pravo suo exemplo destruit; si indoctus, caecus caecum ducit, et ambo in foveam cadunt. Luc. 6. v. 39. Totus itaque status ecclesiasticus virtute, et scientia, velut duabus columnis subsistere debet. Ac non vulgaris scientia in animarum pastoribus requiritur, sed praeclara, ut parati sint semper ad satisfactionem omni poscenti Hlos, rationem de ea, quae in illis est, spe. 1. Pet. 3. v. 15. oportet eos instructos esse et contra infideles, et contra quosvis haereticos, imo et catholicos curiosa sectantes, quatenus omnis generis errores, et diversas haereses diversis rationum momentis pro varietate temporum, locorum, et personarum confutare, ac nonnunquam etiam stulto secundum stultitiam respondere possint. Prov. 26. v. 5. Hinc non solum arte dicendi excellere, sed etiam dialecticae periti esse debent, qualem V. Paulus Apostolus tota vita sua se praestitit, ac in admirandis suis epistolis exemplum exhibuit; et S. Chrysostomus uberrime, ac invictissime toto libro 3. de Sacerdotio declaravit. Quapropter cum eodem Doctore gentium omnes Clericos, praesertim animabus praefectos, vehementer admonemus, et obligamus, ut attendant lectioni, exhortationi, et doctrinae; 1. Tim. 4. v. 13. excolant ea studia, quorum semina in seminario jecerunt; neque putent sibi sufficere mediocrem theologiae moralis scientiam, sed et s. scripturae, theologiae speculativo-dogmaticae, juris canonici, et reliquarum doctrinarum ecclesiasticarum peritiam omni diligentia sibi comparare nitantur. Ad hunc finem idoneos sibi libros procurent, iisque velut Ecclesiasticorum armis, cubicula sua ornent. Nullos quidem determinatos auctores praescribimus; attamen praeter s. Scripturam, Jus canonicum, Concilia, praesertim Tridentinum, ac SS. Patres, et Catechismum romanum, cuivis opera Boned. XIV. et ex iis inprimis Institutiones, et libros de Synodo dioecesana magnopere suademus. Nos certe non solum in susceptione ad statum clericalem, et in approbatione ad curam animarum peculiarem attentionem ad cujusvis scientiam habebimus, verum alias etiam tum susceptis, tum approbatis invigilabimus, ac eorum industriam per insperata examina, aliaque opportuna media acuemus; ut non solum per decursum temporis se non negligant, sed magis, et magis se perficiant, nec unquam seu in Seminario, seu in cura animarum indoctum Ecclesiasticum patiemur. 4