Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
21 et omnis, etiam ferae occisio, ac sanguines effusio ad asperitatem, lenitati clericali contrariam, animum disponat, et causam alienationis, et discordiarum inter Ecclesiasticos, et Dominos terrestres subministret: cunctos hortamur, ut a quibuscunque venationibus abstinere studeant; saepe enim in his etiam multum, et optimum temporis, utpote matutini, Clerici insumunt, quo piis occupationibus, et divinis mysteriis vacare deberent. Saepe ob venationem obligationes suas aut negligenter explent, aut penitus omittunt eo, quod cupiditate ferarum, et avium abrepti, ad coelestia animum non advertant; saepe denique in graves subsumptiones, et contentiones cum Dominis terrestribus incidunt, ob quas in aliis suis juribus vexas, et injurias perferre coguntur. Meminerint se venatores animarum, non autem ferarum esse, atque dictum S. Hier. Dis/. 86. b. 11. mente revolvant: Esau venator erat, quoniam peccator erat, et penitus non invenimus in scripturis sacris sanctum aliquem venatorem; piscatores invenimus sanctos. Verum magis adversatur mansuetudini, et modestiae ecclesiasticae percussio. Nusquam enim nos docuit hoc Dominus: e contrario vero ipse, cum percuteretur, non percutiebat; cum malediceretur, non maledicebat-, cum pateretur, non comminabatur. 1. Pet. 2. v. 28. Dist. 45. c. 7. Idcirco sacri Canones statuerunt, c. 1. de Clerico percussore: Si quis in aliquo gradu sacro\percussor extiterit, corripiatur a crimine, et si se non emendaverit, deponatur. Quare omnibus Dioecesis nostrae Clericis mandamus, ut non solum neminem ex injusta causa percutere praesumant, sed etiam ex justa causa neminem propriis manibus verberent; minime vero aut ipsi rixas excitent, aut rixosis, fine quoque conciliandae pacis, se immisceant; cum dignitas sacerdotalis in hujusmodi circumstantiis manifesto despectui semper exponatur. Quod si inter sibi commissos verberibus dignos deprehenderint, eos legitimis Superioribus deferant, qui pro sua potestate poenas delinquentibus dictabunt. Non minus a modestia, et mansuetudine Clericali alienum est, maledicta, detractiones, calumnias, et blasphemias in quempiam jacere. Si hujusmodi crimina in laicis foeda, ac horribilia, gravissimisque poenis digna sunt: quanto magis turpia, et horrenda in sacerdotibus erunt, quorum labia custodiunt legem, Malach. 2. v. 7. quorum lingua divina mysteria conficiuntur, et ore corpus, ac sanguis Christi quotidie sumitur? Nihil est horribilius blasphemia, quae ponit in coelum os suum, omne quippe peccatum hlaspherniae comparatum, levius est. S. Hieron. in c. 18. Isaiae. 1’ropterea dislrietim omnem admonemus, ut a quibusvis maledictis, detractionibus, calumniis, et blasphemiis omnino caveant, nisi gra-* vissimarum privationis, depositionis, et aliarum poenarum juxta c.