Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

22 2. de Maledicie, et Bullam Leonis, Supernae dispositionis, 21. Maji 151:). ac Pii V, Cumprim. 1. Apr. 1662. se reos efficere velint. CAPUT XI. De Avaritia, Negotiatione, et Nepotismo vitando, Hospitalitate autem exhibenda. Inter alia vitia, quae statum clericalem reddunt contempti­bilem, eminet avaritia. Nec abs ratione; nihil quippe avaro sce­lestius: hic animam suam venalem habet. Eccl. 10. v. 9. 10. Triste hujus experimentum in uno ex duodecim Juda Iscariote le­gimus, qui non alio scelere, quam avaritia inductus, divinum suum Magistrum triginta argenteis infamis discipulus tradidit. Math. 26. v. 15. Nam si omnes, tanto magis Ecclesiastici, qui volunt di­vites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quae mergunt hominem in interitum, et perditionem. 1. Tim. 6. v. 9. Cum hujusmodi toti intenti sint pecuniis congregandis, facile officium suum penitus ne­­gligunt, aut certe segniter obeunt, ad vilia ministeria se demittunt, negotiationi, illicitisque acquirendi artibus se dedunt, erga se ipsos, suosque domesticos in supellectilibus, et victu sordidi, erga extra­neos in hospitalitate parci, erga sibi^ commissos in juribus suis exi­gendis duri evadunt. Et quia radix omnium malorum est cupi­ditas, utinam tales non errent a fide, et inserant se doloribus multis! 1. Tim. 6. v. 10. Utinam statum ecclesiasticum, et munus pastorale fine solius lucri temporalis, meliusque vivendi non sus­cipiant ! Utinam charitate impulsi animabus serviant, et non potius sacrilega nundinatione sacrorum mysteriorum proditores efficiantur ! Sed forte et nunc cum Propheta quaeri potest: Quis est in vo­bis, qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? Ma­­lach. 1. v. 10. Verum vae! pastoribus, qui pascunt semet ipsos, qui lac ovium comedunt, et lanis operiuntur; quod crassum est, occidunt, gregem autem Dei non pascunt. Deus enim vindex su­per Pastores, requiret gregem suum de manu eorum, et cessare eos faciet ab officio pascendi. E%echiel. 34. v. 2. 3. 10. Quare cum omnis Clerici haereditas sit ipse Dominus, cunctos maximopere hortamur, et monemus, ut ab omni rerum temporalium cupiditate ita abstineant, ut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet Sanctos. Eph. 6. v. 3. Caveant a nimia oeconomiae cura, et superflua terrenorum sollicitudine, ac inprimis negotiationem, et quaestum vitent, quia sacris Canonibus gravissimis sub poenis pri­

Next

/
Oldalképek
Tartalom