Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

20 itate, cultu, doctrinaque retinenda, ac timui de luxu, fomen­tationibus, choreis, aleis, lusibus, ac quibuscunque criminibus, nec non saecularibus negotiis fugiendis copiose, et salubriter sancita fuerunt, eadem inposterum iisdem poenis, et majoribus arbitrio Ordinarii imponendis observentur, nec appellatio exe­­cutionem hanc, quae ad morum correctionem pertinet, suspen­dat; si quae vero ex his in desuetudinem abiisse compererint, ea quamprimum in usum revocari, et ab omnibus accurate cu­stodiri studeant, non obstantibus consuetudinibus quibuscunque, ne subditorum neglectae emendationis condignas Deo vindice poenas persolvant. Horum Conciliorum decretis insistentes, quem­admodum plures Synodi particulares, uti Mediolanensis, Agnen­­sis 1545. Tit. de vita, et honestate Clericorum, et Avenionen­­sis 1594. c. 34. vetuerunt, ne Clerici pagellis pictis, aliove hu­jusmodi ludi genere ludant, aut ludentes spectent: ita Xos ordi­namus, ut a lusu alearum, chartarum, taxillorum, aliisque il­licitis lusibus abstineant. Aleas enim tractare perniciosum est, et infinita vitae mala solet inferre. Circa aleas studium blas­­phemias, jacturas, iras, convitia, infinitaque his graviora saepe producit. S. Chrysostomus Serm 15. ad populum Antiochenum. Sane lusui deditus Ecclesiasticus non solum pretiosum tempus, quod orationi, lectioni, aliisque officii sui partibus impendere deberet, perdit; pecuniam, quam in pias causas erogare oporteret, prodigit; munus suum negligit: verum etiam corpus per diuturnam sessionem, et applicationem fatigat, ejusque sanitati officit; animi sui affectus, 6eu passiones maxime detegit; ideoque honorem amittit; cupidita­tem habendi nutrit; ac per multos excessus, qui lusum comitantur, magnum animae detrimentum subit. Quare ad tauta pericula facilius vitanda cuperemus omnino, ut Clerici Dioecesis nostrae ab omni penitus lusu se continerent, et alia meliori ratione animum recrearent, viresque corporis re­ficerent. Ast si tamen occasione ita ferente, et necessitate quo­dammodo exigente, luserint, iisdem imponimus, ut nonnisi lusibus honestis, et licitis, ex quibus nimirum nullum scandalum sequi pos­sit, cum personis probis, et honoratis raro, et minime frequenter, brevi tempore, et non integris, aut mediis diebus, vel noctibus, atque pro parva summa indulgeant. Quemadmodum venatio tumultuosa, et clamorosa, quae magno armorum, instrumentorum venaticorum, canum apparatu, hominum­que frequentia tit, sacris Canonibus Tit. de Venatore Clerico, et Trid Sess. 24. c. 12 de Reform. Clericis interdicta est: ita quieta, ét moderata in iis toleratur; dummodo haec etiam diebus festis, et dominicis, ac aliorum damno, aut scandalo non suscipiatur. Verum cum in privatas etiam venationes facile quispiam irrepat defectus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom