Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

14 tent excellentiam suae vocationis, quod Divinorum omnium Di­vinissimum sit opus, Deo cooperari in salutem animarum. S. Dion. c. 3. de Coei. Hier. Expendant prctiuin animarum, sanguine Christi infiniti valoris redemptarum; utilitatem immensam hujus vitae considerent ob ingentia merita, quae inde colliguntur; ob innumeras gratias, quae zeloti conferuntur; ob excelsam gloriam, qua hi la­bores praemiantur. Denique ad tot, et tantos sanctos, ac strenuos animarum pastores respiciant, qui omnibus mundanis contemptis unice gloriam Dei, et animarum salutem exquisiverunt. Sed ne ob excellentiam Status sacerdotalis quispiam superbia intumescat, et ex elatione mentis reliquos contemnat, charitati hu­militatem, velut ejus individuam sociam oportet jungere. Saepe namque accidit, ut aliqui vel considerata gradus sui dignitate, vel spectatis suis dotibus, superbia elati, erga superiores inhumani, ac inobedientes, erga aequales asperi, erga inferiores intolerabiles eva­dant. Horum igitur atque omnium oculis rursum exemplum, et doctrinam Christi Domini proponimus, cujus tota vita humilitate constitit, et reipsa prodigium humilitatis fuit. Hic divinus Magister, postquam descendens de coelo, semet ipsum exinanivit, et formam servi accipiens in similitudinem hominum factus fuit, Philip. 2. P. 7. ex infinitis sapientiae suae divitiis hoc peculiare nobis docu­mentum dedit, Math. 11. v. 25. ut discamus ab eo: non mundum fabricare, non cuncta visibilia, et invisibilia creare, non in ipso mundo mirabilia facere, et mortuos suscitare; sed quoniam mitis est, et humilis corde. S. Any. Serm 10. de Ver. Domini. Quanto igitur magni estis, humiliate vos in omnibus, et coram Deo invenietis gratiam. Eccl. 3. r. 20. Quae Is mysteria cae­lestia abscondit a sapientibus, ea revelabit vobis parvuiis, seu hu­milibus; et quo magis humilitatem sectati fueritis, eo amplius vo­bis, velut instrumentis, ad conversionem animarum, ad opera quae­que maxima explenda utetur, vosque gloria, et honore coronabit. Hanc tamen virtutem tam circumspecte exerceatis, ne vos nimium submittatis a multa humilitate, Eccli. 19 v. 24. et cum praejudicio auctoritatis, ac officii pastoralis in ignavos degeneretis. Humiliter quidem oportet vos Deo, et ejus Ecclesiae deservire, sed eorum jura fortiter tueri; svaviter oportet vos vias Domini docere, sed vitiis, praesertim scandalosis, generose absque respectu humano resistere, ac ea emendare, ne dum plus vos, quam decet, dejicitis, subditorum stringere vitam sub disciplinae vinculo non possitis. Greg. M. Past. p. 2. c. ti. Quod si in populo quospiam defectus vestris viribus corrigere non poteritis, ad Nos seu verbo, seu scripto, tempestive deferatis, ut Nos opportunam medelam quantocyus ponere queamus. Verum inulta mala ipsi emendabitis, quinimo antevertetis, si

Next

/
Oldalképek
Tartalom