Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

15 digne ambulaveritis vocatione, qua vocati estis, cum omni hu­militate, et mansuetudine. Ephes. 4. v. i. 2. Deus enim man­suetos mirabilium suorum operum adjutores deligere, et per hos gloriam suam, et salutem animarum mirifice promovere consuevit. Hac de causa Christus Dominus, cum ipse tota vita sua mansuetis­simum agnum se exhibuerit, tum suos Discipulos sicut ores in medio luporum mittere voluit, Math. 10. v. 16. ut prudentiam quidem serpentis, simplicitatem autem columbae imitantes, diuturna sua patientia lupos vincerent, et lenitate in agnos transformarent. Propterea gentium Apostolus praecepit quidem, 2. Tim. 4. v. 2. ut praedicemus verbum, instemus opportune, importune, argua­mus, obsecremus, et increpemus, verum in omni patientia, et doctrina. Sciebat nimirum maximus animarum magister, quod sicut longanimitate, et mansuetudine animae lucrifiunt, ita impatientia, et nimia severitate perdantur. Certe ut S. Hier, ait super Epist. ad Tim. Nihil est foedius Praeceptore furioso, qui cum debeat esse mansuetus, et humilis ad omnes, ex diverso torvo vultu, ru­gata fronte, trementibus labiis, e/fruenatis superciliis, facie in­ter pallorem, etruborem curiata clamorem perstrepitat, et er­rantes non tam a bono retrahit, quam ad malum sua saevitia praecipitat. Quapropter dilecti in Christo Fratres et Filii! cum eodem Doelore gentium vos commonemus: Gal. 6. n. 1. ut, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerantes vos ipsos, ne et vos lentemini. CAPUT VIII. De innocenti, et casta Clericorum Conversatione. Cum Clerici ex instituto suo cum omnis generis, sexus, et aetatis hominibus nonnunquam conversari debeant, hanc conversandi regulam cunctis proponimus, ut nunquam conversationem praeser­tim cum saecularibus suscipiant, nisi dum vel obligatio officii exigit, vel charitas, aut urbanitas suadet. Sicut enim ii, qui assiduo con­versantur, ac turbis, et negotiis se miscent, ex nimia familiaritate aestimationem, et auctoritatem perdunt, ita qui se instar Anachore­tarum recludunt, et quaelibet consortia, etiam honestissima, fugiunt, aliorum erga se amorem, et fiduciam imminuunt. Quare ita vitae suae rationem instituant, ut exemplum, sint fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. 1. Tim. 4. v. 12. Cauti sint inprimis in conversatione mulierum, ne quam primum ex necessitate, vel humanitate ineunt, deinde iu sensuali-

Next

/
Oldalképek
Tartalom