Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

6 CAPUT IVI. De Introductione et Installation. Quicunque ad providendum Beneficium Ecclesiasticum cura­tum disponuntur, Administratores intelligimus, et Neo-investitos Parochos, per Vice-Archidiaconum districtualem indilate introducendi, eisque omnia ad Ecclesiam, et Beneficium adtinentia tradenda sunt; Uti: Supellex solida, et vestiaria Ecclesiae, Cassa Ecclesiae, Bi­bliotheca et Archivum parochiale, in specie: protocoila, matricae, elenchus fundationum et legatorum piorum, litterae obligatoriales, et documenta omnia ad jura et officia parochialia adtinentia. Quem in finem ad ductum Instrumenti postremae resignationis — habito prae oculis incrementi, quod interea forsan accesserat, statu — Inventarium praeattactorum in tribus exemplaribus per Vice-Archidiaconum, et introducendum Ecclesiasticum subscriben­dis, eorumque sigillo roborandis conficiatur, ex quibus unum intra decem ab introductione computandos dies per Vice-Archidiaconum Officio nostro Dioecesano exhibebitur, altero in archivo parochiali relicto, tertia vero apud Vice-Archidiaconum retento. Ad Inventarium hocce accurate conficiendum rationes super peculio Ecclesiae, aliis­que fundis per Antecessorem administratis a discedente Beneficiato in persona reddendae, in locum denati vero a Vice-Archidiacono adornandae; et dum Cassa Ecclesiae, aliique fundi Introducendo re­signantur , ab eodem reversales super transsumtis sive in aere pa­rato, sive in obligatorialibus Summis dandae erunt. Inquirendum hac ipsa occasione, an ex fundis Ecclesiae et Beneficii immobilibus nihil abalienatum sit? item in quonam statu sint Ecclesia, et domus parochialis cum adpertinentiis ejus? quae omnia in praeattacto In­ventario designabuntur. Quid in defectibus, si qui hac occassione in quocunque genere detegerentur, supplendis, item proventibus Beneficii inter Antecessorem et Successorem dividendis observandum sit? desuper inferius suo loco constituemus. Omnes quidem ad providendum Beneficium curatum dispositos introducendos, sed installandos esse nonnisi canonice investitos Parochos natura rei loquitur. Praehabito igitur Decreto Investiturae, neo-investitus Parochus accedet suum Archidiaconum, eumque re­quiret, quatenus in sensu Collationalium investitionem realem die mutuo|con sensu praefigenda peragere velit. Quodsi Arcliidiaconus in persona hoc praestare non posset: eo quod impediatur, vices suas Vice-Archidiacono districtuali deferet, qui Investitum adminus intra unum annum ab expedito Decreto in realem Beneficii sui pos­sessionem jam antea introductum solenniter installabit. Functio haec die festo Patrocinii vel occasione Encoeniorum perficitur e respectu

Next

/
Oldalképek
Tartalom