Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

7 majoris confluxus populi, qui praevie de actu hoece edocebitur. Facta hora, installans superpelliceo, stola, et pluviali indutus pro­cedet cum installando pariter vestito ad aram, ubi „Veni Sancte“ intonatur, et persolvitur Oratio „Deus, qui corda fidelium“ Postea installans dicit sermonem ad populum, intra quem installando sym­bola jurisdictionis, claves nempe, librum evangeliorum et birretum tradit , jubetque eum munus suum taliter effective et realiter ca­pessitum auspicari. Quare installatus conscendet ambonem, mani­fest Toque gaudio suo, disseret de mutuis obligationibus, quibus Pastor et Oves ad se invicem tenentur. Actus hic solennis hymno Ambrosiano concluditur, et postea Missae Sacrificium persolvitur. Atque haec circa suscipiendos, ordinandos, et promovendos! Nec ulli haec nostra industria in promovendis nimia et superflua videatur; continuo enim memores sumus moniti S. Pauli Apóst. 1 Thimoth. c. 5. v. 22: „Manus cito nemini imposueris, sed maxime obversatur oculis Concilii Trid. praeceptum, quod Sess. 24. c. 1. de Reform, „omnes et singulos, qui ad promotionem praeficien­dorum quodcunque jus quacunque ratione habent, hortatur, et monet, ut imprimis meminerint nihil se ad Dei gloriam, et po­pulorum salutem utilius posse facere, quam si bonos Pastores et Ecclesiae gubernandae idoneos promoveri studeant, eosque alienis peccatis communicantes mortaliter peccare, nisi quos digniores, et Ecclesiae magis utiles ipsi judicaverint, non qui­dem precibus, vel humano affectu, aut ambientium suggestu, sed eorum exigentibus meritis praefici diligenter curaverint “ Quae Sanctio licet de Episcopis principaliter edita sit, nihilominus de curatis quoque Beneficiatis ex eodem Trid. Sess. 24. cap. 18 de Reform, omnino intelligenda, ac tenenda est. Nemo igitur ne­cessariis dotibus destitutus, a Deo non vocatus, vitio alicui dedi­tus, aut indoctus temere vitam clericalem amplectatur, neque viis, ac mediis illicitis beneficium ecclesiasticum sibi procuret. Quodsi aliqui horum alterutrum, vel plane utrumque patrassent, nec am­plius a proposito resilire fas esset, ii per dignos poenitentiae fru­ctus vocationem suam certam facere satagant, ac de beneficiis, et muniis suis spiritualibus e dictainine SS. Canonum agant. Nullum quidem novimus e Dioecesi nostra detestabili Simoniae vitio infectum esse; si tamen quis eo inquinatus foret, eum severe monemus, ut gravissimas Excommunicationis, invalidae Collationis, et alias poenas in memoriam revocando, animae suae consulat, ac proinde dimittat, moneat, restituat, ac poeniteat. Nempe dimittat Beneficium simoniace obtentum; moneat pretium temporale acci­pientem, ut illud in causas pias eroget; restituat fructus ex Be­neficio tali perceptos; denique de tanto crimine poenitentiam veram agat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom