Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
72 quasi in nos transfusum, non solum retineamus, sed etiam amplificemus. Absoluta corona mariana seu ex cathedra, seu in ara, ubi nimirum populo magis commodum fuerit, materiam praevie designatam assumat, ejus fundamenta breviter, sed dilucide ad captum cujusvis modo opportunissimo per mediam horam exponat, atque ex hac exposita, aut alia etiam, quae ipsi necessaria videbitur, materia jam in com muni, jam singillative per alteram semihoram pueros examinet, aut nonnulla capita, quae forte memoriae mandarunt, per eos recitari faciant. Qui laudabiliter responderint, eos collaudet, imo etiam piis munusculis donet; qui minus sciverint, eos particulariter instruat, ac ad discendum spe laudis, ac praemii obtinendi stimulet. Neminem vero acrius alloquatur, minus objurget (nisi gravis causa id exegerit); sed omnes paterno amore, ac benevolentia complectatur, ut tanto majorem erga suum Patrem, et Pastorem spiritualem fiduciam, ac reverentiam concipiant. Denique completo examine iis Pater noster, Ave Maria, Credo, decem Praecepta quinque Praecepta Ecclesiae, et septem Sacramenta praeoret, atque cum iisdem actus theologicos eliciat. In iis parochiis, penes quas laudabilis consuetudo die Sabbathi, vel Domini a pulsu pro salutatione angelica rosarium B. M. V. in ecclesia orandi viget, permittimus quidem, ut absque praemisso rosario catechesi initium detur ; ast simul ordinamus, ut huic cum examine, et subsequis orationibus tres circiter quadrantes duraturae hymnus aliquis accommodus subnectatur. Novimus quidem nonnullos Parochos a tradenda pomeridiana catechesi diversis rationibus, et potissimum, quod vel munusculis catecheticis sint destituti,