Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

73 vel quocl pueri hieme ob defectum vestium, aestate ob custodiam pecorum ad ecclesiam non accedant, se excusare, obligationique suae satisfacere judicare, si quaspiam quaestiones doctrinae christianae post concionem ex cathedra deproperaverint. Verum sicut aliae ita et hae speciosae sunt causae, quibus so­cordiam suam tegere nituntur. Nam quod praem’olu catechetica attinet, si utilitatem, ac necessitatem doctrinae christianae populo, ac praecipue prolium parentibus nervose proposuerint; si diligentiam, et zelum in ea tradenda exhibuerint, prouti proponere, et exhibere debent: aut ipsi Domini terrestres, aut etiam alii ex populo certe movebuntur ad aliquid finem in tam salutarem dandum. Ipsi etiam Parochi cum ex proventibus vel superfluis eleemosynam di­stribuere obligentur, vel ex necessariis liberaliter dare soleant, ad comparanda potius hujusmodi munuscula quidpiam ex suo expendant, per quae tam magnum spirituale commodum paratur. Aequitas enim ex­poscit, ut quoniam Parochi a suis temporalia per­cipiunt, ex his pro salute suorum aliquid erogent. Verum qui Parochi nullo alio modo opportuno ne­cessarios pro munusculis catecheticis sumtus con­quirere possent, iis indulgemus, ut ex cassa ecclesiae, si haec alioquin non eguerit, tres florenos rationibus ecclesiae inserendos pro hujusmodi donariis annue impendere possint. Quod vero puerorum tempore hiemis, et aestatis a meridie ab ecclesia absentiam concernit; hunc defectum apud desidiosos duntaxat Parochos deprehendimus, qui non solum hieme, et aestate, verum etiam vere, et autumno, consequenter toto anno catechisare negligunt. Etenim plerique etiam rusticorum filii pro conditione sua necessariis adversus frigus vestibus provis' sunt, ac ad sacrum,

Next

/
Oldalképek
Tartalom