Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

55 Pro conservando ecclesiae aere in qualibet pa­rochia, — imo et in filialibus, —- habeatur distincta cista duplici clave ita provisa, ut una citra alterius adminiculum reserare cistam nequeat. Harum una apud Parochum, altera apud Aedituum, seu Curato­rem asservetur. Cista haec,si commode fieri potest, in superiore sui parte fissura sit instructa ita, ut aes in illam injici, nunquam tamen per eandem fissuram quidpiam accipi possit. Quod minutim, maxime ex no­­lula singulis dominicis, et festis diebus collectum fuerit, praemissa prius per Aedituum, vel Campanatorem in praesentia Parochi renumeratione, in manualem ec­clesiae libellum inseratur, ac subin in cistam per fissuram immittatur. Ne vero ob erogationes cur­rentes cistam istam saepenumero reserari oporteat, procuretur distinctus libellus in quo ceroplasta, et alter, in quo mercator merces pro parte ecclesiae dispositas adnotabunt, cu.n exitu anni militaris ex­­contentandi. Ultra aes paratum in cista ecclesiae conserven­tur etiam litterae fundationales, et obligatoriales, tam ecclesiam, quam parochiam, tam sacerdotium locale, quam et servos ecclesiae concernentes As­­servatio cistae ecclesiae in loco sicco, et contra incendii periculum praemunito exclusive ad Parochum spectat. Patronus habet jus vel per se. vel per suum hominem in praesentia tamen Vice-Archidiaconi in­spiciendi rationes Ecclesiae patronatae. Liberum erit cuilibet Parocho, et Administratori seu per seipsum, seu per Aedituum proventus ec­clesiae percipere, et expendere ; verum si se ipsum in perceptionem, aut erogationem immiserit, redden­dis quoque rationibus obnoxius erit. Ad Parochum pariter praecipue spectabit, quid, quando, et quo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom