Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
- 56 -modo pro necessitate ecclesiae sit expendendum ? sed si inutiles, improvidas, et damniferas ecclesiae expensas fecerit, occasione reddendarum rationum ad damnum resarciendum obligetur. Unde, si minores reparationes in ipsius ecclesiae fabrica, et minores supellectilium provisiones 20 fl. non excedentes fuerint faciendae, eas quidem Parochi, et Administratores absque dilatione facient ; si tamen quid momentuosi pro ecclesia fieri curare voluerint, Nobis, ejus necessitatem, vel utilitatem, atque fundum, ex quo rem curaturi sunt, eiusquein aere parato, et obligatorialibus statum, — cum scitu et coramizatione concernentis Vice-Archidiaconi — detegant, nostrumque consilium, et directionem praestolentur. Tanto magis autem volumus, ut singuli Parochi, ct Administratores, si vel ipsi, vel aliqui ex suis parochianis novam ecclesiam, vel capellam, altare, vel crucem, aut statuam aedificare, ac erigere intenderint, ad Nos, recurrant ; nec harum aedificium, aut erectionem ipsimet inchoent, vel ab aliis inchoari sinant absque expressa, et in scriptis danda facultate; quam Nos minime daturi sumus, quin prius earum delineatio Nobis exhibeatur, et sumtus certi, quibus exstruendae, et dos secura qua conservandae erunt, demonstrentur, et assignentur. Tandem si de harum reparatione agitur, in recursu iterum planum reparationis, sumtuum computum, et fundi, ad cuius vires labor suscipitur, statum activum in aere parato, et obligatorialibus Nobis exhiberi volumus. Ad cuncta haec in effectum facilius deducenda inviolabiliter sancimus, ut Vice-Archidiaconi singulis annis rationes ecclesiarum revideant. Ipsae rationes annuae sequenti modo conficiantur : In columna perceptionum I. loco ponatur re-