Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
54 — cultivandos habuerit, eos per parochianos sedulo excoli, fructus colligi, et pretio, quo poterunt, maximo distrahi facient; si vero fundi ecclesiae sumtibus cultivandi forent, tunc utilius fore censemus, eosdem mediante auctione publica sub his conditionibus elocare; nimirum: ut exarendatio tribus duntaxat annis duret, fundi, sylvae, et aedificia cultiventur, atque in bono statu conserventur, summa vero arendatitia anticipato de medio anno in medium annum persolvatur. Transacto triennio iidem fundi vel priori arendatori, vel alteri, prout opportunius visum fuerit, concedi poterunt. — Circa capitalia, aliasque pecunias ecclesiae ex quotidianis sumtibus remanentes constituimus; ut Parochi, et Administratores eas absque fructu in arca haerere non permittant, sed ad loca secura erga legale interusurium, et intabulationem sumtibus debitoris procurandam elocent. Severe autem vetamus, ne Parochi, et Administratores pecunias ecclesiae mutuo levare, vel suis consanguineis mutuare audeant. Confirmamus simul dispositionem litterarum encyclicarum ddto 1874. aug. 5. „Az én írásban felmutatandó főpásztori engedélyem nélkül egyáltalán senkinek a templom pénztárából semmit ne adjanak; necnon illam ddto 1871 8. Julii Nr. 1396. „Szigorúan kötelezettségökké teszem egyházmegyém plébánosainak és plebános-helyetteseinek, hogy a templomok és paplakok tűzkár elleni biztosítása ott, a hol a templom pénztárának állapota ezt megengedi, eszközöltessék; a netán fennforgó akadályokról pedig jelentést tegyenek.“ — Quale Stigma pro obligatorialibus communibus, ac Campsis (Váltó, Wechsel) assumendum sit; item quem censum certae quantitatis Capitalia fundant? Tabellae in appendice sub I. et II. docent.