Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

dilectos in Christo Fratres, ac Filios, in sortem Do­mini vocatos, praesertim animarum regimini praefectos, omni studio monendos, et excitandos esse constitui­mus, quatenus ad optimam sanctae vocationis vestrae disciplinam vosmet conformantes, et vestram propriam, et vobis commissorum salutem certius operemini. Ad salutaria vero monita, et praecepta nostra mentibus vestris altius imprimenda, primum ea, quae ad per­sonam, dein quae ad officium vestrum spectant, ex sacris literis, conciliis, SS. Palribus, receptisque Ecclesiae et Patriae nostrae consvetudinibus ea ratione proferemus, ut vos quidem munus vestrum doceamus, una tamen ad hos s. doctrinae fontes consulendos exstimulemus. Audite itaque, dilecti in Christo Fra­tres! et Filii! disciplinam Patris, ac Pastoris vestri, et quod hic audieritis, et legeritis, opere complete.

Next

/
Oldalképek
Tartalom