Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

FRANCISCUS SZENCZY, DEI ET APOSTOLICAE SEDIS GRATIA EPISCOPUS SABARIENSIS, AA. LL. ET PHILOSOPHIAE DOCTOR. OMNIBUS DIOECESIS NOSTRAE PRAEPOSITIS, ABBATIBUS, CANONICIS, ARCHI-DIACONTS, VTCE-ARCHI-DIACONIS, PARO­CHIS ET PAROCHIARUM ADMINISTRATORIBUS, CAPELLANIS, CONCIONATORIBUS, CONFESSARIIS, PRESBYTERIS TAM SAE­CULARIBUS, QUAM REGULARIBUS, ATQUE UNIVERSO CLERO NOSTRO SALUTEM IN DOMINO SEMPITERNAM. X)ominum ejusque veritatem absque ulla mu­tationis vicissitudine in aeternum manere fide tenentes, res humanas cum mundo contingente jugis mutationis processum subire observamus. Haec rerum humanarum sors deposcebat, ut Operis hujus alteram, eamque auctam procuraremus editionem. Praeclara quidem, et aeterna observantia digna est Instructio V. Cleri Sabariensis, quam Joannes Szily primus Episcopus Sabariensis in aditu muneris, suis in grege Domini pascendo Adjutoribus tradidit, nobisque in perenne Spiritus Apostoliéi, quo Dioe­­cesim administravit, testimonium reliquit. Cum tamen ea, quae habito ad temporis illius adjuncta respectu, constituta fuere, mutatis adjunctis mutari oportuerit, recentibus vero indigentiis novas constitutiones deposci intellexerimus, ideo eandem Instructionem praesentibus adjunctis adtemperatam,

Next

/
Oldalképek
Tartalom