Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

40 — populum Antiochenum. Sane lusui deditus Ecclesia­sticus non solum pretiosum tempus, quod orationi, lectioni, aliisque officii sui partibus impendere de­beret, perdit ; pecuniam, quam in pias causas ero­gare oporteret, prodigit ; munus suum negligit : verum etiam corpus per diuturnam sessionem, et applicationem fatigat, ejusque sanitati officit ; animi sui affectus, seu passiones maxime detegit ; ideoque honorem amittit ; cupiditatem habendi nutrit ; ac per multos excessus, qui lusum comitantur, magnum animae detrimentum subit Quare ad tanta pericula facilius vitanda cupe­­remus omnino, ut Clerici Dioecesis nostrae ab omni penitus lusu se continerent, et alia meliori ratione animum recrearent, viresque corporis reficerent. Ast si tamen occasione ita ferente, et necessitate quo­dammodo exigente, luserint, iisdem imponimus, ut nonnisi lusibus honestis, et licitis, ex quibus nimirum nullum scandalum sequi possit, cum personis probis, et honoratis raro, et minime frequenter, brevi tem­pore, et non integris, aut mediis diebus, vel no­ctibus, atque pro parva summa indulgeant. Quemadmodum venatio tumultuosa, et clamo­­rosa, quae magno armorum, instrumentorum venati­corum, canum apparatu, hominumque frequentia fit, sacris Canonibus Tit. de Venatore Clerico, ct Trid. Sess. 24. c. 12 de Reform. Clericis interdicta est : ita quieta, et moderata in iis toleratur ; dummodo haec etiam diebus festis, et dominicis, ac aliorum damno, aut scandalo non suscipiatur. Verum cum in privatas etiam venationes facile quispiam irrepat defectus, et omnis, etiam ferae occisio, ac sanguinis effusio ad asperitatem, lenitati clericali contrariam, animum disponat, et causam alienationis, et discor-

Next

/
Oldalképek
Tartalom