Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

4i diarum inter Ecclesiasticos, et Dominos terrestres subministret: cunctos hortamur, ut a quibuscunque venationibus abstinere studeant ; saepe enim in his etiam multum, et optimum temporis, utpote matutini, Clerici insumunt, quo piis occupationibus, et divinis mysteriis vacare deberent. Saepe ob venationem obligationes suas aut negligenter explent, aut peni­tus omittunt eo, quod cupiditate ferarum, et avium abrepti, ad coelestia animum non advertant; saepe denique in graves subsumptiones, et contentiones cum Dominis terrestribus incidunt, ob quas in aliis suis juribus vexas, et injurias perferre coguntur. Meminerint se venatores animarum, non autem fera­rum esse, atque dictum S. Hier. Dist. 86. b. ii. mente revolvant: Es au venator erat, quoniam peccator erat, et penitus non. invenimus in scripturis sacris san­ctum aliquem venatorem ; piscatores invenimus sanctos. Verum magis adversatur mansuetudini, et mo­destiae ecclesiasticae percussio. Nusquam enim nos docuit hoc Dominus : e contrario vero ipse, cum per­cuteretur, non percutiebat; cum malediceretur, non male­dicebat ; cum pateretur, non comminabatur, i. Pet. 2. v. 23. Dist. 4p. c. 7. Idcirco sacri Canones statu­erunt, c. i. de Clerico percussore : Si quis in aliquo gradu sacro percussor exstiterit, corripiatur a crimine, et si se non emendaverit, deponatur. Quare omnibus Dioecesis nostrae Clericis mandamus, ut non solum neminem ex injusta causa percutere praesumant, sed etiam ex justa causa neminem propriis manibus verberent ; minime vero aut ipsi rixas excitent, aut rixosis, fine quoque conciliandae pacis, se immisce­ant : cum dignitas sacerdotalis in hujusmodi circum­stantiis manifesto despectui semper exponatur. Quod si inter sibi commissos verberibus dignos deprehen-

Next

/
Oldalképek
Tartalom