Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
NOS JOANNES SZILY DE FELSŐ-SZOPOR, DEI ET APOSTOLIC AE SEDIS GRATIA EPISCOPUS SABARIENSIS. OMNIBUS DrOECESIS NOSTRAE PRAEPOSTTIS, ABBATIBUS, CANONICIS, ARCHI-DIACONIS, VICE-ARCHI-DIACONIS, PAROCHIS ET PAROCHIARUM ADMINISTRATORIBUS, CAPELLANIS, CONCIONATORIBUS, CONFESSARITS, PRESBYTERIS TAM SAECULARIBUS, QUAM REGULARIBUS, ATQUE UNIVERSO CLERO NOSTRO SALUTEM IN DOMINO SEMPITERNAM. Cum ex officio muneris episcopalis sollicitam populi Nobis crediti curam gerere debeamus, tam praecipuam operam in id impendere Nos oportet, ut Clerici Nobis subjecti vitae morumque integritate aliis praeluceant. Neque enim dubitamus, fideles feliquos ad Religionem, innocentiamque facilius inflammandos, si Praepositos, ac Pastores suos viderint non ea, quae mundi sunt, sed animarum salutem, et coelestem patriam sectantes. Trid. Sess. 23. c. 1. de Reform. Ideo quippe eos in sublimi Dignitatis gradu, quasi in altissimo monte, Deus collocavit, ut in eos tamquam speculum reliqui oculos conjiciant, ex iisque sumant, quod imitentur Trid. Sess. 22. c. 1. de Reform. Idicrco illos lucis, ac salis facultatem, et vim in alios exercere voluit, Math. 5 v. 13. 14. ut coelestis sapientiae lumine caeteros illustrent, atque e tenebris peccatorum ad claritatem divinae gratiae deducant, vitae vero optime institutae sale condiant, ac divinis oculis gratos reddant. Quare ut primariae nostrae huic obligationi satisfaciamus; in principio suscepti episcopatus vos i*