Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
— 36 — CAPUT IXDc Sobrietate tenenda, Comessationibus Vero, Ebrietate, et Choreis vitandis. Ad castitatem servandam plurimum confert sobrietas. Sicut enim, testante Spiritu sancto : Luxuriosa res est vinum : Prov. 20. v. 1. ita quantum corpori in esu, ac potu denegatur, tantum vitio luxuriae subtrahitur. Quo magis itaque Clerici ad colendam continentiam, et servitium animabus impendendum sunt adstricti, eo majori vigilantia oportet eos sobrietatem sectari, ut semper prompti, et expediti habeantur ad divina mysteria pertractanda, et sacramenta administranda. Oportet quidem Clericos sorditiem ex radice cupiditatis profluentem fugere, verum frugalitatem debent amplecti. Quare cunctis consilium, et monitum Concilii Aquil. can. de vita, et honestate Clericorum inculcamus: ut convivia, et nimiam laicorum familiaritatem, multarum offensarum, et scandalorum originem, Clerici in quocunque statu constituti fugiant, neque alias ejusmodi convivia, multo minus nuptias adeant, nisi dum ab eis absque nota inhumanitatis, et offensa se subtrahere nequeunt; facile enim, uti 5. Hieronymus Epist. ad Nepotianum scribit, contemnitur Clericus, qui ad prandium saepe vocatus ire non recusat, et existimationem sui multum imminuit, si non penitus perdit, qui saecularium hilaritatibus, et lusibus se miscet. I bi autem necessitate exigente prandiis, aut conviviis interfuerint, diligenter prospiciant, ne quid statu clericali indignum aut loquantur ; multo minus obligationem vel baptizandi, vel ad infirmos eundi, aut diebus festis, et dominicis doctrinam Christianam, devotionemque pomeridianam tenendi negligant.