Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
37 — Verum ante omnia nolint esse in conviviis potatorum, nec m comessationibus eorum, qui carnes ad vescendum ad ferunt, quia vacantes potibus, et symbola dantes consumentur. Prov. 29. v. 20. Quam diligentissime caveant a crapula, et ebrietate, quae omnium ßagitiorum mater, omnis luxuriae soror, naufragium castitatis est; S. Aug. Serm. 231. et quae non solum corpori, sed etiam animae exitium adfert. Nam si in quovis homine turpissimum vitium est ebrietas; si quemlibet bruto simillimum reddit: quam turpem reddet Clericum et quam horrendum monstrum ex illo efficiet, qui puritate, et sanctitate angelis similis esse deberet ? Propterea Deus apud Isaiam quaeritur 28. v. 7. Sacerdos, et propheta nescierunt prae ebrietate, absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nesciverunt videntem, ignoraverunt judicium. Sed una gravissimas poenas intentat Prov. 23. v. 29. Cui vae ? cujus patri vae ? cui rixae ? cui foveae ? cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ? nonne his, qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ? Hi nimirum substantiam suam pessumdant, rixis, et contumeliis involvuntur, ad obeunda sua munia inhabiles fiunt, sanitatem perdunt, vitam abbreviant, et evidens aeternae salutis periculum subeunt. Idcirco Christus Dominus monuit, Lucae 21. v, 34. Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, ef curis hujus vitae, et superveniat in vos 1 epentina dies illa. Tanta, et tam gravia mala possent, et deberent quemlibet hominem, tanto magis ecclesiasticum virum ab ebrietate deterrere, sed si his minime commoti, nonnulli Clerici ab excessivo vini potu non abstinuerint, Nos canonicam in eos ultionem adhibebimus, et omni ecclesiasticae poenae genere utemur, ut tam foedum, et execrabile crimen a Clero nostro fugemus.