Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

33 — primum ex necessitate, vel humanitate ineunt, deinde in sensualitatem, aut plane carnalitatem degeneret. Hic enim est scopulus, cui multorum Ecclesiasticorum innocentia, ac fama illisa naufragium est passa. Haec petra scandali, in quam offendentes, tum suae pro­priae, tum aliorum animae jacturam fecerunt, et or­dini Clericali, totique Orthodoxae Ecclesiae grave damnum, et ignominiam intulerunt. Haec calumnia, quam Heterodoxi statui sacerdotali inurunt, quasi sacerdotibus conjugia interdicerentur, fornicationes autem, et concubinatus dissimularentur. Quare ad tollenda incautae hujus conversationis, incontinentiae­que mala, cum Concilio Nicaeno omnibus Clericis nostris praecipimus: ne subintroductam habeant mulie­rem, nisi forte Matrem, aut Amitam, aut etiam eas ido­neas personas, quae fugiant suspiciones ; seu (ut loquitur Trid. Sess. 25. c. 14. de Re/ormi) ne quascunque muli­eres, de quibus possit haberi suspicio, in domo, vel extra detinere, aut cum illis ullam consuetudinem habere audeant. Optaremus quidem, ut Ecclesiastici nostri absque ministerio feminarum viverent, nullamque in domo retinerent: sed cum dura necessitas quodam modo cogat, eos servitio mulierum uti, iisdem serio impo­nimus, quatenus nonnisi matrem, aut consanguinitate, et affinitate viciniori junctas, vel alias provectae aetatis, et bonae famae muliebres personas in domum admittant. Nullam ex adverso florentioris aetatis, ac talem, de qua suspicio sinistra oriri posset, ad ob­sequia sua assumant, neque extra domum quocunque sub praetextu suspectam familiaritatem cum qua­cunque foveant. Quascunque vero probatas mulieres inter familiam suam receperint, diligenter attendant, ut hae semper ita se gerant, ne ex modo earum agendi videantur majorem quandam auctoritatem, 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom